Charter Document - 02110081

Charter Document - 02110081


Charter Number: 02110081
Cartulary Title: Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1027
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ioannes Episcopus servus servorum Dei Borchardo Archiepiscopo Lugdunensi salutem charissimam cum benedictione Apostolica Gauslenum Matisconensem Suffraganeum vestrum Cluniacensis Monasterii nostri ordinationem et consecrationem avide contra privilegia Apostolica usurpare querentem valde dolemus ex eo magis quod tantorum Apostolicorum excommunicationum reus sola cupiditate factus est Et quia pro amore sancti Petri cujus singulare Monasterium est sue parti favisse et favere vos intelleximus gratias vobis Apostolicis benedictionibus referimus cumulatas et ut incessanter faciatis petimus Sub que etiam rogamus ut eidem Episcopo interdicatis sicut nos litteris nostris fecimus consecrationem ordinationem vel aliquod jus in nostro Monasterio querere ne dum hoc injuste appetit quod juste sibi licet pro sua inobedientia iterata tantorum Patrum querela Apostolica auctoritate careat