Charter Document - 02110077
Charter Number: | 02110077 |
---|---|
Cartulary Title: | Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1023 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Benedictus Episcopus servus servorum Dei Stephano Arvernorum religiosissimo Episcopo in Domino salutem Vobis notum est Cluniacum Monasterium sancte Romane Ecclesie a Fundatore ejusdem ad defendendum contra insatiabilem cupiditatem Secularium esse commissum Unde justitie regula dictante admoniti quotiescumque pressuram isdem locus a pravis hominibus patitur scutum nostre defensionis debemus opponere In qua re sanctitatem vestram ad confringendam cervicositatem eidem Cenobio res delegatas rapere volentium adjutricem nostri esse omnimodis volumus et non levem lapillum sed fortissimum excommunicationis jaculum rogamus vos in eos intorquere qui ausu nefario Domini timore postposito Dei servos scandalizare aut contristare res eorum auferendo non metuunt Precipue autem hoc ad presens gladio feriantur Tetardus atque Girbertus filii Stephani qui alodum quem Amblardus Archiepiscopus reliquit sancto Petro injuste retinent ac possident Hi igitur donec reddant jam dictum alodum sicut ex parte nostra ita ex vestra vinculo excommunicationis innodentur Bene valete