Charter Document - 02110075

Charter Document - 02110075


Charter Number: 02110075
Cartulary Title: Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 0978
Date type: Internal, Calendar, Episcopal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Benedictus Episcopus servus servorum Dei dilectissimo in Christo filio Majolo clarissimo Abbati Cluniensis Monasterii tuisque successoribus in perpetuum Quia monasterium Cluniense quod tu domino propitio regulariter regis sancte Romane Ecclesie novimus esse commissum ad defendendum et dilatandum idcirco benevoli et benefici erga eumdem locum debemus existere Quapropter notum sit omnibus quod petisti a nobis jam dicto tuo monasterio insulam Lirinensem cum Arluco monasterio et omnibus pertinentibus ad eadem loca nostra auctoritatis privilegio concederemus siquidem ut ex decretis Beati Gregorii Papa didicimus eadem insula in jure et subjectione sancte Sedis Apostolice consistit petitionibus igitur tuis satisfacientes et assensum prebentes sub omni integritate donamus tibi atque successoribus tuis eamdem insulam et idem Monasterium Arlucum cum sibi pertinentibus de quibus si quis te vel successores tuos pulsaverit gladio excommunicationis noverit se feriendum Volumus autem ut annuatim ad sepulchrum beati Petri quinque solidos argenteos exinde persolvas Et ut hec nostra auctoritas vigorem et soliditatem in perpetuum obtineat sigillo nostro signavimus et manu nostra firmavimus Scriptum per manum Stephani Notarii Regionarii Archiscriniarii sancte Romane Ecclesie in mense Majo indictione sexta bene valete Datum X Kalendas Majas per manum Joannis Episcopi Falaritane Ecclesie anno quarto Pontificatus Domini nostri Benedicti sanctissimi VII Pape Imperante Domino nostro Otone II videlicet a Deo coronato magno et pacifico Imperatore anno xi in mense Majo et indictione ista sexta