Charter Document - 02110072

Charter Document - 02110072


Charter Number: 02110072
Cartulary Title: Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1488
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam Plantatus in agro militantis Ecclesie Ordo Cluniacen promeretur ut opera ministerii pastoralis officii nobis commissi provideamus ne ipse ordo cujusvis dispendii sentiat incommoda Sane pro parte dilectorum filiorum Abbatis et Conventus Cluniacensis Monasterii ejusdem Matisconensis Dioecesis dicti ordinis exhibita nobis nuper petitio continebat quod licet felicis recordationis Innocentius quartus Gregorius decimus et Gregorius undecimus predecessores nostri Romani Pontifices per eorum litteras inhibuerunt ne collationes seu provisiones de Beneficiis Ecclesiasticis dicti ordinis fierent aliis personis quam ipsum ordinem professis tamen quia sepius nonnulli Clerici seculares seu alie persone dictum ordinem non professe nonnunquam a sede Apostolica dispensationes obtinent quod beneficia dicti ordinis si alias canonice conferantur in commendam recipere et retinere possint et per litteras Apostolicas super hujusmodi dispensationibus expeditas privilegiis dicto ordini concessis et quibus inter cetera cavetur expresse quod dicti ordinis Beneficia nullis nisi ordinem predictum expresse professis commendari possint derogatur necnon Abbates Priores et alii ordinarii collatores dicti ordinis illius Beneficia quandoque vacantia Clericis secularibus dictas dispensationes obtinentibus ordinaria auctoritate conferunt et provident etiam de eisdem ipsique Clerici seu alie persone dictum ordinem non professe dispensationum hujusmodi pretextu beneficia predicta in commendam recipiunt ac recepta in hujusmodi commendam retinent ex quo indirecte ipsis privilegiis in predictum ejusdem ordinis detrimentum derogatur Quare pro parte Abbatis et Conventus predictorum nobis fuit supplicatum ut sibi in premissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur Nos igitur qui ejusdem ordinis propagationem intensis desideramus affectibus hujusmodi supplicationibus inclinati quibusvis Abbatibus et Prioribus ac aliis dicti ordinis ordinariis collatoribus ne ejusdem ordinis beneficia pro tempore vacantia aliquibus qui ordinem predictum expresse professi non fuerint etiamsi a nobis vel a sede predicta cum derogatione privilegiorum dicto ordini concessorum dispensationes quibus prefati ordinis Beneficia in commendam recipere et tenere possint obtineant seu imposterum obtinuerint quoquomodo conferre seu commendare presumant de novo auctoritate Apostolica tenore presentium districtius inhibemus decernentes collationes et provisiones quas contra Innocentii Gregorii et Gregorii predecessorum predictorum ac nostram inhibitiones hujusmodi fieri necnon quicquid secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attentari contigerit irrita et inania nulliusque roboris et momenti existere non obstantibus premissis ac constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque Volumus autem quod si contingat Abbates et ordinarios collatores predictos contra inhibitiones et decretum hujusmodi beneficia predicta conferre ab eis ad Abbatem dicti Monasterii Cluniacensis pro tempore existentem et si ipse Abbas Monasterii Cluniacensis similiter contra inhibitiones et decretum hujusmodi beneficia contulerit ab eo ad sedem Apostolicam beneficiorum sic collatorum collatio devolvatur Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis constitutionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Rome apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo octuagesimo octavo quarto Kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno quarto