Charter Document - 02110050
Charter Number: | 02110050 |
---|---|
Cartulary Title: | Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1432 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sacrosancta generalis Synodus in spiritu sancto legitime congregata universalem Ecclesiam representans dilectis Ecclesie filiis Abbati et toti conventui Monasterii Cluniacensis salutem et omnipotentis Dei benedictionem Accepimus pridie duo volumina B Augustini in quorum altero est tractatus contra Donatistas et contra Manicheos et contra Faustum in altero vero de baptismo parvulorum commendamus diligentiam et obedientiam vestram certificantes vos quia non sunt minus salvi hic quam in Monasterio vestro et quia expedito isto negotio Bohemorum procul dubio vobis remittemus sine aliquo detrimento Verum indigemus necessario Ambrosio de paradiso anime Ambrosio de sacramentis et Ambrosio super Lucam item Anselmo de Sacramentis item Fulgentio item Ambrosio super psalterio hortamur vos omnes et singulos mandantes nihilomimus cuilibet vestrum in virtutis sancte obedientie et excommunicationis late sententie ut predicta volumina sine mora mittatis ad Nos expensas autem quas portando et reportando fieri continget paratos solvere nos offerimus est enim magna necessitas ut predicti libri sint hic nam infra octo vel decem dies Ambasiatores Bohemorum hanc civitatem ingressuri sunt Datum Basilee die XXVI mensis Decembris anno MCDXXXII