Charter Document - 02110047

Charter Document - 02110047


Charter Number: 02110047
Cartulary Title: Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1413
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Motu proprio et ex certa scientia cum ad nostrum pervenerit auditum quod nos dudum Prioratum de Nugiis Ordinis Cluniacensis Dioecesis Bisuntinensis atque parochialem ipsius ecclesiam univimus annexavimus et incorporavimus perpetuo ecclesie hospitalis pauperum de Nausereto ejusdem Dioecesis dum scilicet preoccupati quorumdam importunitate ad hec minus redderemur attenti meminimus enim nunquam voluisse nec in posterum nos velle quodcumque membrum locum domum vel Prioratum dicti Cluniacensis Ordinis cuicumque seu quibuscumque externis hujusmodi Ordinis annectere quomodolibet vel unire absque Abbatis et conventus Monasterii Cluniacensis Matisconensis Dioecesis scientia pariter et consensu Hinc est quod nos dictam unionem de predictis Prioratu et Parochiali ecclesia de Nugiis ecclesie dicti hospitalis per nos ut asseritur factam absque scientia vel consensu Abbatis vel conventus predictorum cujuscumque forme verborum aut tenoris existat quem quidem tenorem hic habemus pro expresso dissolvimus eamdem unionem atque litteras si que emanaverint super ea vel in futurum emanare contingeret processusque inde habiti vel habendi ac quecumque inde secuta fuerint eodem motu proprio et ex certa scientia cassamus et annullamus pariterque decernimus nullius existere firmitatis Fiat ut petitur VI Datum Laude XV Kalendas Januarii anno IV