Charter Document - 02110037

Charter Document - 02110037


Charter Number: 02110037
Cartulary Title: Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1416
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Ioannes Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam Rei memoriam promptos et benevolos ad omnia nos inveniri cupimus que digna sunt fieri et videntur conformia rationi Sane per nos nuper veridica relatione percepto quod olim de Ymnimonte Priori ac fratribus et domui Carthusie majoris et de Conziaco Episcopali Bellicensi et de sancto Amantio Cluniacensis Ordinis Gratianopolitane Bellicensis et Tricastinensis Diocesum Prioratus qui a Monasterio Cluniacensi Matisconensis Dioecesis tunc dependebant et per ipsius Monasterii Monachos gubernari consueverunt Capitulari Tricastinensi Mensis auctoritate Apostolica incorporati annexi et uniti necnon incorporationes annexiones et uniones hujusmodi effectum sortite fuerunt durante schismate pro tunc in universali Ecclesia quod postea Generali Concilio Pisis celebrato in quo Angelus Corrario in sua Gregorius XII et Petrus de Luna Benedictus XIII In ejus obedientiis nuncupati qui tunc de Papatu insimul contendebant notorii Schismatici et pertinaces heretici declarati sententialiter extiterunt terminatum extitit quodque incorporationes annexiones et uniones predicte in non modicum damnum atque prejudicium dicti Monasterii ac dilectis filiis Abbate et conventu dicti Monasterii et aliis quorum intererat ad hoc non vocatis et irrequisitis processerunt imo verius attentate fuerunt Nos eisdem Abbati et conventui paterno compatientes affectu ac quorumdam fratrum nostrorum S R E Cardinalium quibus hujusmodi negotii examinationem auctoritate predicta commisimus fideli relatione per eos nobis facta de premissis certiores effecti motu proprio non ad ipsorum Abbatis et conventus vel alterius pro eis nobis super hoc oblate petitionis instantiam sed de nostra mera liberalitate ac ex certa scientia incorporationes annexiones et uniones predictas auctoritate prefata revocamus cassamus et irritamus ac decernimus nullius existere firmitatis ipsosque Prioratus et Priorem et fratres ac domum et mensas quoad hujusmodi uniones penitus dissolvimus et abinvicem separamus dictosque Prioratus cum omnibus juribus et pertinentiis eorumdem ad jus et proprietatem dicti Monasterii reducimus et reduci volumus necnon Monasterium et Prioratus hujusmodi reintegramus et reponimus in eodem statu in quo erant ante incorporationes annexiones et uniones predictas constitutionibus Apostolicis necnon statutis et consuetudinibus Bellicensis et Tricastinensis Ecclesiarum ac domus predictarum contrariis juramento confirmatione Apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis non obstantibus quibuscumque Decernentes exnunc irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre revocationis cassationis irritationis constitutionis dissolutionis separationis reductionis voluntatis reintegrationis et repositionis infringere [] Datum Rome apud sanctum Petrum XVII Kalendas Junii Pontificatus nostri anno III Per aliam Bullam suam idem Pontifex confert Prioratum de Ymnimonte dono Ioanni de Vinzellis xvi Maii MCDXII et per aliam Bullam ejusdem date committit executionem dicte collationis Abbati Trenorchiensi Decane Beate Marie de Dola et Officiali Matisconensi Iste Ioannes de Vinzellis fuit Procurator Generalis Ordinis Cluniacensis et habuit concionem pro inchoatione Concilii Generalis Constantiensis coram eodem Pontifice et patribus inibi congregatis