Charter Document - 02110028
Charter Number: | 02110028 |
---|---|
Cartulary Title: | Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1356 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint Universi quod nos frater Andruinus miseratione divina Cluniacensis Ecclesie Minister humilis attendentes necessitates venerabilis nostri conventus Cluniacensis et quod nostri officiarii in ministrando eidem commiserunt plurimas negligentias et defectus pro remedio anime nostre et parentum ac amicorum nostrorum eisdem damus et cedimus donatione irrevocabili perpetuo valitura quadraginta florenos annui redditus quos procuravimus super Abbatia Abbate et Monachis Monasterii sancti Sequani Ordinis sancti Benedicti Lingonensis Dioecesis solvendos Cluniaci vel apud Troaudum annuatim die festo omnium sanctorum Item ex eadem causa et simili modo damus et concedimus eisdem centum solidos reddituales quos nobilis vir Joannes de Pinu Dominus de Orgiis dedit nobis constituentes per presentes Pitanciarium dicti conventus seu alium deputatum vel deputandum ab eis Procuratorem quibus damus mandatum speciale ad recipiendum predicta et quodlibet eorum et ad dandum litteras de soluto et pactum faciendum de ulterius non petendo Promittentes sub voto religionis nostre pro nobis nostrisque successoribus premissa omnia attendere ponderare non revocare aut contravenire tacite vel expresse sed omnia predicta inviolabiliter observare sub hypotheca et obligatione omnium nostrorum bonorum ac successorum nostrorum presentium et futurorum Datum Cluniaci in nostro Capitulo conventu ad sonum Campane congregato Vigesima tertia die Mensis Januarii anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto Secundum computationem Ecclesie Gallicane