Charter Document - 02110024
Charter Number: | 02110024 |
---|---|
Cartulary Title: | Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1347 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Clemens Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Hugoni Abbati Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Dioecesis salutem et Apostolicam benedictionem Honestis petitionibus supplicum decet nos clementer annuere presertim que salutem respiciunt animarum Cum itaque sicut exhibita nobis tua petitio continebat Monachis Ordinis Cluniacensis a jurisdictione ac potestate Ordinariorum quorumlibet sint exempti ipsisque Monachis valde damnosum et periculosum existat pro casibus eisdem Ordinariis reservatis ad Sedem Apostolicam cum expedit habere recursum Nos tuis supplicationibus inclinati ut tu et successores tui Abbates Monasterii Cluniacensis qui pro tempore fuerint per vos vel per alium seu alios Monachis dicti Ordinis qui sunt et erunt pro tempore a casibus et sententiis a quibus subditos suos dicti Ordinarii possunt absolvere si dicti Monachi id humiliter et devote petierint absolutionis beneficium impendere auctoritate Apostolica valeatis injunctis eis pro modo culpe penitentia salutari et aliis que de jure fuerint injungenda tibi tenore presentium indulgemus Nulli ergo [] Datum Avenioni VI Kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno V