Charter Document - 02110022

Charter Document - 02110022


Charter Number: 02110022
Cartulary Title: Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1346
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Clemens Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Priori Majori Monasterii Cluniac Matisconensis Dioecesis salutem et Apostolicam benedictionem Gravem dilecti filii Iterii Abbatis Monasterii Cluniacensis Matisconensis Dioecesis et aliarum personarum Cluniacensis Ordinis alios inferiores sub se habentium querelam nuper recepimus continentem quod licet de antiqua consuetudine bona decedentium personarum Abbati dicti Monasterii qui est pro tempore immediate subjectarum ad ipsum Abbatem aliarum vero mediate ei subjectarum ad suos immediatos superiores pertinere noscantur multi tamen Prelati Barones et potentes ac alie Regulares et seculares persone aliquando palam et frequenter occulte ipsa bona rapiunt distrahunt et sibi appropriant in Abbatis et Superiorum predictorum grande prejudicium et gravamen non modicum et ipsorum rapientium periculum animarum Quare pro parte Abbatis et Superiorum predictorum nobis extitit humiliter supplicatum ut contra Raptores distractores appropriatores et detentores bonorum predictorum congruum adhibere remedium dignaremur Nos igitur ipsorum Abbatis et Superiorum supplicationibus inclinati discretioni tue de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus monendi et inducendi auctoritate nostra Raptores distractores appropriatores et detentores occultos bonorum predictorum per te vel per alium seu alios in Ecclesiis coram populo ut infra terminum peremptorium competentem a te prefigendum eisdem bona rapta distracta appropriata et detenta hujusmodi prefatis Abbati et superioribus ad quos illa pertinent restituant et revelent ac de ipsis plenam et debitam satisfactionem impendant et si id non impleverint infra alium competentem terminum quem eis ad hoc prefiges ex tunc in eos proferendi excommunicationis sententiam generalem faciendique eam ubi et quando expedire videris usque ad satisfactionem condignam solemniter publicari Alios vero occupatores distractores appropriatores et detentores publicos bonorum predictorum de quibus tibi constiterit ad restituendum eisdem Abbati et superioribus hujusmodi bona taliter rapta distracta appropriata et detenta per censuram Ecclesiasticam appellatione remota prout justum fuerit compellendi contradictores quoque per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendi Testes quoque qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellendi veritati testimonium perhibere auctoritate predicta plenam et liberam tenore presentium concedimus facultatem Nonobstantibus tam de duabus dietis in Concilio generali quam felicis Recordationis Bonifacii Pape VIII predecessoris nostri in qua inter cetera cavetur ne aliquis extra suam civitatem et Diocesim nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue Dioecesis ad judicium evocetur dummodo ultra duas dietas aliquis auctoritate presentium non trahatur quam aliis quibuscumque constitutionibus a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus in contrarium editis que tue possent in hac parte jurisdictioni aut potestati ejusque libero exercitio quomodolibet obviare seu si aliquibus communiter vel divisim a Sede Apostolica sit indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem Datum Avenioni XIV Kalendas Maii Pontificatus nostri anno IV