Charter Document - 02110018
Charter Number: | 02110018 |
---|---|
Cartulary Title: | Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1328 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ioannes Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Decano Ecclesie Lugdunensis salutem et Apostolicam benedictionem Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Cluniacensis Matisconensis Dioecesis quam predecessores eorum Decimas Redditus Terras Vineas possessiones Domos Casalia Prata Pascua Grangias Nemora Molendina Jura Jurisdictiones et quedam alia bona ipsius Monasterii datis super hoc litteris confectis exinde publicis instrumentis interpositis juramentis factis renunciationibus et ponis adjectis in gravem ipsius Monasterii lesionem nonnullis Clericis et Laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt quorum aliqui dicuntur super his confirmationis litteras in forma communi a Sede Apostolica impetrasse Quia vero nostra interest super hoc de remedio opportuno providere discretioni tue per Apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis prefati Monasterii per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite vel distracta non obstantibus litteris instrumentis juramentis renuntiationibus ponis et confirmationibus supradictis ad jus et proprietatem ipsius Monasterii legitime revocare procures contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Datum Avenioni VI Kalendas Februarii Pontificatus nostri anno XVIII Habetur alia ejusdem tenoris conservatoria directa ab eodem Pontifice Decano Ecclesie Balmensis Eduen Dioc ad eumdemque effectum Data etiam Avenioni III Kalendas Maii Pontificatus anno XI