Charter Document - 02110012

Charter Document - 02110012


Charter Number: 02110012
Cartulary Title: Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1311
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Clemens Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Henrico Abbati Cluniacensis Monasterii ad Rom Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Dioecesis salutem et Apostolicam benedictionem Ex tenore tue petitionis accepimus quod nonnulli Priores ac Regulares persone tui Ordinis Cluniacensis per Executores tibi et predecessoribus tuis super gratiis de fructibus primi anni beneficiorum ad eorum et aliarum personarum dicti Ordinis collationem seu provisionem quascumque spectantium que durante hujusmodi gratia vacaverunt et aliis concessis eisdem a Sede Apostolica deputatos necnon et per judices a Sede ipsa vel legatis ejus delegatos et subdelegatos etiam a delegatis Sedis ipsius sunt excommunicationis suspensionis et interdicti a quibus commode absolvi non possunt sententiis innodati Nos igitur volentes eorum in hac parte providere saluti discretioni tue de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus absolvendi hac vice auctoritate nostra juxta formam Ecclesie per te vel per alium seu alios Priores et personas easdem ab excommunicationis suspensionis et interdicti sententiis supradictis prius tamen super iis pro quibus in eos hujusmodi sententie sunt prolate satisfactione impensa per ipsos ac dispensandi cum illis ex Prioribus et personis eisdem qui dictis ligati sententiis celebrando divina vel immiscendo se illis et alias sacros Ordines suscipiendo et ministrando in illis irregularitatis maculam contraxerunt plenam et liberam concedimus auctoritate presentium facultatem Datum in Prioratu de Trausello prope Malausanam Vasionensis Dioecesis IV Idus Iulii Pontificatus nostri anno VII