Charter Document - 02110008
Charter Number: | 02110008 |
---|---|
Cartulary Title: | Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1303 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Bonifacius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Preposito Ecclesie Vivariensis salutem et Apostolicam benedictionem Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Cluniacensis Matisconens Dioecesis quam Predecessores eorum decimas Terras domos Vineas Prata Pascua Nemora Molendina redditus jura jurisdictiones maneria possessiones et quedam alia bona ipsius Monasterii datis super hoc litteris confectis exinde publicis instrumentis juramentis interpositis factis renunciationibus et ponis adjectis in gravem ipsius Monasterii lesionem nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt Quorum aliqui dicuntur super iis confirmationis litteras in forma communi a Sede Apostolica impetrasse Quia vero nostra interest super hoc de opportuno remedio providere discretioni tue per Apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis ipsius Monasterii per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite vel distracta non obstantibus litteris instrumentis juramentis renunciationibus ponis et confirmationibus supradictis ad jus et proprietatem ejusdem Monasterii legitime revocare procuretis contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Datum Laterani V Kalendas Maii Pontificatus nostri anno nono