Charter Document - 02110007
Charter Number: | 02110007 |
---|---|
Cartulary Title: | Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1302 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Bonifacius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Bertrando Abbati Monasterii Cluniac ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Dioecesis salutem et Apostolicam benedictionem Inter cetera nostre sollicitudinis studia illud cognoscimus esse non minimum ut in locis sub Religionis specie divino cultui dedicatis providentibus nobis observantia vigeat regularis et reformata pro tempore reformantur honeste ideoque nos efficax urget admodum et pulsat instantia ut loca ipsa cum ea collapsa miserabiliter et deformata et deformata percipimus ac personas degentes in eis ad statum salubrem et prosperum reducamus Cum igitur sicut fide digna et jam nostris auribus habet inculcata relatio Monasterium de sancto Sequano Ordinis sancti Benedicti Lingonensis Dioecesis quod olim florere in spiritualibus et abundare in temporalibus consuevit propter malitiam Et negligentiam personarum ipsius inter quas dissensiones discordie et scandala gravia frequenter procurante satore Zizanie contigerunt adeo in spiritualibus collapsum et deformatum existat Et in temporalibus diminutum quod nisi ei de opportune reparationis et reformationis remedio succurratur ad statum poterit miserabilem devenire Nos ex his graves sentientes molestias et desiderantes propterea prout officii nostri cura requirit opportunum et efficax in hac parte remedium adhibere considerantes quoque quod per tue circumspectionis industriam honestatis providentiam et affluentiam charitatis Monasterium ipsum poterit plenam et laudabilem reformationem accipere prosperisque reparari successibus status ejus maxime cum tu quia in eodem Monasterio suscepisti habitum Monachalem ibique fuisti per tempus aliquod sub regulari observantia conversatus dicto Monasterio super ejus deformatione compatiens reformationem ipsius affectas ac intendentes ad laudem Divini nominis paterne charitatis studio prefati Monasterii salutaria commoda promovere Monasterium ipsum cum omnibus membris suis ubilibet constitutis Ordini tuo Cluniacensi Apostolica auctoritate annectimus per te successoresque tuos Abbates Cluniacenses qui pro tempore fuerint in ipso Ordine reformandum authoritate eadem statuentes ut persone dictorum Monasterii et membrorum presentes et postere secundum reformationem tuam et eorumdem successorum in eodem Ordine suo vivant ipsumque perpetuis temporibus teneant et observent ac decernentes irritum et inane si super his secus a quoquam scienter vel ignoranter contigeret attentari Juribus Diocesanorum Episcoporum in Monasterio et membris predictis nihilominus semper salvis Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre annexionis statuti et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attentate presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani nono Kalendas Ianuarii Pontificatus nostri anno octavo