Charter Document - 02110004

Charter Document - 02110004


Charter Number: 02110004
Cartulary Title: Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1301
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Bonifacius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Monasterii Clun salutem et Apostolicam benedictionem Merita tue devotionis exposcunt et specialis dilectionis affectus quem habemus ad Cluniacensem Ordinem nos inducit ut circa felicem Ordinis statum diligentius intendentes iis que ipsi statui obnoxia dignoscuntur salubribus remediis obviemus Petitio quidem tua nobis exhibita continebat quod licet Ordo Cluniac in numero Monachorum plurimum sit gravatus nihilominus tamen alii Abbates et Priores conventuales Monasteriorum Ordinis prelibati nunc ob violentiam territi nunc per preces seducti nobilium apud eos instantium in hac parte nunc etiam ducti affectu consanguinitatis in suos aliquotiens recipiunt Monachos ultra modum Quare nobis humiliter supplicasti ut providere super hoc de opportuno remedio dignaremur Nos itaque tuis supplicationibus inclinati auctoritate tibi presentium indulgemus ut nullus Abbas vel Prior ejusdem Ordinis usque ad sex annos aliquem in Monachum in Abbatiis vel Prioratibus suis de novo recipere vel induere valeat absque tua licentia speciali Et si secus actum fuerit illud ex nunc irritum decernimus et inane ac nullius existere firmitatis Non obstantibus quibuslibet ipsius Ordinis contrariis consuetudinibus vel statutis juramento confirmatione Apostolica vel quacumque alia firmitate vallatis seu quibuscumque privilegiis indulgentiis vel litteris Apostolicis generalibus vel specialibus quorumcumque tenorum existant per que effectus presentium possit quomodolibet impediri Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani XV Kalendas Martii Pontificatus nostri anno septimo Habetur et alia Bulla directa ad Priores Cluniacensem Matisconens de Salis et de Theruiaco Lugdunens Dioces pro executione istius ei per omnia similis et ejusdem Date Cum potestate compescendi contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita