Charter Document - 02100021
| Charter Number: | 02100021 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | |
| Date: | 1265 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus præsentes litteras inspecturis officialis Autissiodorensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra præsentia constituti Elysabet relicta Johannis Vitalis dicti Caduat et Guillermus filius corumdem publice in jure recognoverunt quod defunctus Johannes prædictus diu est vendiderat et nomine venditionis imperpetuum quitaverat viris religiosis priori et conventui de Bello Larrico cartusiensis ordinis novem solidos quinque denarios et obolum censuales portantes laudes et ventas ut asseruerunt coram nobis sitos in parochia de Mannayo apud villam quæ dicitur Lilatiers ut dicitur pro quatuordecim libris fortium Nivernensium sibi jam solutis in pæcunia numerata ab eisdem religiosis ut confessi fuerunt coram nobis dicti relicta et ejus filius et de quibus renuntiantes exceptioni pæcuniæ sibi non traditæ non numeratæ ac spei etiam numerandæ eosdem religiosos et eorum successores imperpetuum quitaverunt coram nobis Volentes et concedentes ac etiam ratam habentes venditionem supradictam Promiserunt autem per fidem suam in manu nostra corporaliter præstitam quod contra hujusmodi venditionem per se vel per alios non venient in futurum nec in dictis novem solidis quinque denariis et obolo censualibus aliquid juris de cetero reclamabunt nec aliis facient reclamari Renuntiaverunt insuper fide data omni juri quod in dictis novem solidis quinque denariis et obolo habebant vel habere expectabant tam ratione dotis conquestus hæreditatis quam ex alia de causa et omnibus aliis exceptionibus tam facti quam juris canonici et civilis omni juri in favorem mulieris introducto omnibus litteris apostolicis graciis et privilegiis impetratis et impetrandis in favorem crucis vel alio modo quocumque quæ et quas dictis religiosis poterant obesse et dictis relictæ et ejus filio in aliquo prodesse se quantum ad hæc funditus curiæ Autissiodorensi se supposuerunt ubicumque faciant Mansionem Datum anno Domini MCCLX quinto die Martis aute festum Sancti Vincentii
