Charter Document - 02100020

Charter Document - 02100020


Charter Number: 02100020
Cartulary Title: Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Witalis officialis curie Autissiodorensis in Domino salutem Noveritis quod in nostra presentia constituti Johannes de Longo Prato et Claria uxor sua recognoverunt se vendidisse viris religiosis priori et fratribus Belli Larrici pro quinquaginta solidis fortium sibi integre persolutis quandam petiam prati sitam subter viam de Grandi Prato que petia vulgo vocatur Quarte ret promittentes per fidem suam inde prestitam corporalem quod contra dictam venditionem per se vel per alios non venient in futurum sed eam ab omni pensione censu costuma servitute et ex alia exactione quali conque tenentur eam defendere contra omnes Dicta vero Claria coram nobis recognovit quod dictam venditionem fecerat cum marito suo spontanea non coacta nec in aliquo circumventa promittens per eamdem fidem in dicta petia prati nihil juris de cetero reclamaret Ad ultimam uterque supposuit se jurisdictioni nostre quod nos et successores nostri officiales qui pro tempore erunt possimus in eos excommunicationis sententiam promulgare ad quemcumque locum se transferant si de promissis voluerint in aliquo resilione Actum anno Domini Millesimo ducentesimo quadragesimo octavo mense aprili