Charter Document - 02100016

Charter Document - 02100016


Charter Number: 02100016
Cartulary Title: Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1284
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus præsentes inspecturis officialis curiæ Varziacensis salutem in Domino Noveritis quod in præsentia mandati nostri jurati videlicet Hugonis de Danziaco a nobis propter subscripta audienda et recipienda specialiter destinati cui quantum ad hæc vices nostras commissimus constitutus Guillermus Auflardi thesaurarius ecclesiæ de Danziaco dedit et concessit religiosis viris priori et fratribus Belli Larrici cartusiensis ordinis Autissiodorensis dyocesis in puram et perpetuam eleemosinam et pro remedio animæ suæ ac pro anniversario suo et benefactorum suorum in corumdem religiosorum ecclesia annis singulis celebrando omnes census quos habebat apud Aveyns nomine et ratione ecclesiæ et thesaurariæ de Danziaco ad dictam thesaurariam pertinentes in quibuscumque locis consistant in territorio et in confinagis de Aveyns et omnia jura et emolumenta ad dictos census spectantia quocumque nomine censeantur qui census partiri dicuntur cum censibus dictorum religiosorum Item enim thesaurarius in recompensationem dictorum censuum donatorum coram dicto jurato nostro assedit et assignavit ecclesiæ et thesaurariæ prædictis de Danziaco et thesaurario ejusdem ecclesiæ qui pro tempore fuerit medietatem omnium censuum subscriptorum dicto Guillermus Auflardi nomine et jure patrimonii sui pertinentem sitorum apud Danziacum prout dicti census inferius declarantur videlicet super domo hæredum Morelli Odeberti decem et octo denarios super appentitio magistri Guillermi de Mullano et orto retro dictum appentitium sito duodecim denarios super domo Regnaudi de Magnayo defuncti et orto ejusdem domus triginta duos denarios super domo et orto hæredum defuncti Cortiæ sexdecim denarios Item super domo et orto Reginæ Boiche Cuitæ sexdecim denarios Item super domo et orto defuncti Grant Piœ decem et octo denarios Item super grangia et ortis dicti Richier quatuor denarios Super ortis serariorum decem et octo denarios salvis tribus denariis quos Humbaudetus asserit se habere et percipere debere super dictos ortos serariorum Item super grangia Beneventæ quondam uxoris Radulphi Forestarii quatuor denarios Item super appentito hæredum defuncti Regnaudi de Magnayo quatuor denarios Super terris dictorum hæredum sitis inter Danziacum et pratum duodecim denarios Item super domo Regnandi Vaaleti quæ fuit fi de lon sex denarios Volens et concedens quod dicta medietas censuum prædictum de Danziaco sibi pertinens nomine et jure patrimonii sui sit et moveat de hæreditate ecclesiæ et thesauriæ Danziaco et ad thesaurariam ipsius ecclesiæ ex nunc pertineat prout antea prædicti census de Aveyns erant de hereditate ecclesiæ et thesaurariæ de Danziaco et ad dictam thesaurariam pertinebant Promittens idem Guillermus fide data in manu dicti mandati nostri jurati quod contra hujusmodi donationem factam inter vivos in futurum non veniet per se nec per alium ullo modo obligans quoad hoc se et hæredes ac exequntores suos et omnia bona sua mobilia et immobilia et juridictioni curiæ Autissiodorensis et Varziacensis ubicumque maneant se supponens In cujus rei testimonium et munimen ad requisitionem dicti Guillermi thesaurarii prout idem juratus noster cui fidem adhibemus hæc omnia per juramentum suum nobis retulit vera esse sigillum curiæ Varziacensis una cum sigillo dicti Guillermi thesaurarii præsentibus litteris duximus apponendum Datum die sabbati post hyemale festum beati Martini Anno Domini MCC octogesimo quarto