Charter Document - 02100015
| Charter Number: | 02100015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | |
| Date: | 1254 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis frater Stephanus dictus prior Belli Larrici cartusiensis ordinis humilisque ejusdem loci conventus eternam in Domino salutem Noverint universi quod nos dedimus et concessimus abbati et conventui Boni Radii cisterciensis ordinis Autissiodorensis dioecesis unum sextarium avene ad mensuram Luperciaci quam avenam Guillermus defunctus de Arbursa miles in extrema voluntate sua pro remedio anime sue nobis legavit apud Boulon singulis annis percipiendum hoc pacto quod abbas et conventus predicti tenentur tradere nobis hostias integras ad sufficientiam domus nostre de illis scilicet de quibus conventus ejusdem loci ad missas utitur apud dictam domum Boni Radii a sacrista ejusdem loci perpetuo annis singulis percipiendas In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras predicto conventui sigilli nostri munimine tradidimus roboratas Datum anno Domini MCC quinquagesimo quarto mense Augusto
