Charter Document - 02100013
Charter Number: | 02100013 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guigo comes et ego Mathildis uxor ejus comitissa Nivernensis et Forensis omnibus presentes litteras inspecturis notum fieri volumus quod dilectus et fidelis miles noster Johannes de Castro novo recognovit coram nobis se dedisse domini et fratribus Belliloci in Bello Larrico cartusiensis ordinis in perpetuam eleemosynam pro remedio anime sue et antecessorum suorum quinque solidos census tribus denariis minus quos predicti fratres eidem Johanni debebant in festo Sancti Remigii de terris quas a cessaverat eis aute Granchiam ipsorum de Champbaviart et terram quam habebat in Valprofunde et totam decimam quam habebat apud Monz Dicti vero fratres affectionem illius benigniter attendentes concesserunt illi duos panes conventuales quamdiu vixerit singulis diebus dominicis percipiendos in supradicta granchia de Champbaviart ita quod post decessum ejusdem uxori vel heredibus illius predicti fratres super hoc in aliquo nos tenentur Nos autem predictam donationem gratiam habentes et acceptam ad preces utriusque partis presentes litteras fecimus in testimonium veritatis sigillorum nostrorum munimine robari Actum anno gratie MCC tricesimo quinto