Charter Document - 02100012
Charter Number: | 02100012 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guigo comes et ego Mathildis uxor ejus comitissa Nivernensis et Forensis omnibus presentes litteras inspecturi notum fieri volumus quod dilectus et fidelis noster Jeannes de Castro novo recognovit coram nobis se dedisse domini et fratribus Bellilarici ordinis cartusiensis in perpetuam eleemosynam pro remedio anime sue et antecessorum suorum quinque solidos census tribus denariis minus quos predicti fratres eidem Joanni debebant in festo Sti Remigii de terris quas accenserat eis ante grangiam ipsorum de Chamboyard et terras quas habebat in Vauprofond et totam decimam quam habebat apud Mons Dicti vero fratres affectioni illius benigniter attendentes concesserunt duos panes conventuales quamdiu vixerit singulis diebus dominicis percipiendos in supradicta grangia de Chamboyard ita quod post decessum ejus uxori vel heredibus illius predicti fratres super hoc in aliquo non tenebuntur Nos autem predictam donationem gratam habentes et acceptam ad preces utriusque partis presentes litteras fecimus in testimonium veritatis sigillorum nostrorum munimine robari Actum anno Domini MCCXXXXII