Charter Document - 02100008
| Charter Number: | 02100008 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | |
| Date: | 1230 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido comes et ego Mathildis uxor ejus comitissa Nivernensis et Forensis universis præsentibus pariter et futuris ad quos præsentes litteræ pervenerint notum fieri volumus quod cum ego comitissa et bonæ memoriæ quondam vir meus Herveus comes in proprio fundo construi fuissemus domum Belliloci de Bellolarico cartusiensis ordinis eidem domui minus provisum fuit ab initio in memoribus quæ circumcingerent domum ipsam Unde fratres ibi Domino servientes tum ab emptoribus nemorum ipsorum quæ circa sunt frequenter multas molestias sustinebant tum de porcis quando erant in pasnagio tum de carbonariis quorum fumus cellas monachorum quandoque impetebat non sine multa eorum molestia tum in pluribus aliis Futurum etiam erat quod si nemora nostra circa domum redigerentur ad planum domus illa quæ non habebat circase plus quam unum arpentum nemoris circumquaque dimensum contra formam aliarum domorum ejusdem ordinis quæ sitæ sunt in secretionibus sylvarum abditis et solitudinibus nemorosis longe ab accessibus hominum quasi in planitie remaneret nec haberet situm congruum ordini supradicto Ea ratione permoti ego G comes et ego comitissa ut suppleremus quod minus factum est in jam dictæ domus prima fundatione et eidem provideremus circa hunc articulum in futurum pia liberalitate divino intuitu ob remedium animarum nostrarum eidem domui et fratribus ibidem Domino servientibus donamus et concedimus in perpetuum partem illam nemoris circa domum eamdem usque ad domum fratrum inferiorem libere et pacifice deinceps possidendam eisque modis omnibus profecturam quam determinat via quæ est supra fontem nigrum procedens ex una parte ad campum Petraviæ et ex altera ad viam quæ tendit de grandi prato ad cellas monachorum in corporalem eos possessionem ejusdem nemoris inducentes Et ut hæc nostra donatio et concessio futuris non debeat irritari eam præsenti instrumento et sigillorum nostrorum patrocinio communimus Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo
