Charter Document - 02100006
Charter Number: | 02100006 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Mathildis comitissa Nivernensis præpositis Castrinovi salutem Mandamus vobis et præcipimus quatenus bonis hominibus Bellilarici domus pasturam ad opus bestiarum suarum sicut eam habere debent in tota foresta Bellilarici permittatis habere non obstante hoc quod paissona modo est in nemoribus nostris Et si quis se opponeret ipsos super hoc defendatis Actum apud Druyam anno MCCXXV mense sept