Charter Document - 02100004

Charter Document - 02100004


Charter Number: 02100004
Cartulary Title: Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis in Xto fidelibus presentes litteras inspecturis Gacius dictus abbas et universus Sti Laurentii de abbatia conventus eternam in Domino salutem Cum omnia Christi membra non solum que in celis inseparabiliter incorruptibiliter que Deo adherent venerari verum ea que in terris posita militant diligere debeamus quatenus ejus membra cupimus memorari eos precipue dilectione complectimur qui se ei noscuntur famulatu precipuo subjecisse Unde est quod omnibus presentibus et futuris notum fieri volumus quod nos religiosos in Christi fratres de Bellilarico cartusiensis ordinis habentes precipue in Christi visceribus commendatos qui Christum pauperem imitando pium ei exhibent famulatum eorum necessitatibus de communi assensu et voluntate unanimi decrevimus subvenire Eis igitur quicquid habebamus in decimis minutis sive majoribus in parochia de Vif infra terminos eorum videlicet in territorio de Auvins de Montibus et de Castellione tam in blado quam in vino sive in quibuscumque aliis que ad decimas pertinent absque retentione aliqua divino intuitu in perpetuam eleemosynam concessimus et donavimus quicquid juris habebamus ibidem et dilectum in Domino Giraldum priorem ejusdem loci publice in capitulo nostro investivimus presente et approbante et ad unanimem petitionem nostram donationem istam confirmante Vener Patre Nostro Henrico Autissiodorensi episcopo qui concessit ut rata et illibata permaneat in perpetuum presentem chartam notari fecimus et sigillorum nostrorum munimine roborari Et insuper eumdem Dominum Nostrum episcopum rogavimus ut super hoc eis sue litteras confirmationis concedat Actum publice in generali capitulo nostro die sexta Augusti anno Domini MCCXXV