Charter Document - 02090037

Charter Document - 02090037


Charter Number: 02090037
Cartulary Title: Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1193 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae

Charter:

Hec est forma pacis que inter J archiepiscopum et ecclesiam Lugdunensem et inter Guichardum nobilem virum de Bello Joco amicabiliter intervenit Pro dampnis et injuriis a patre ejusdem G et ab ipso G tam archiepiscopo quam ecclesie Lugdunensi illatis villam de Lissiaco cum omnibus pertinenciis suis que vel ipse vel antecessorres sui tanquam propria possederunt aut alii ab eis habuerumt sive per feodum sive alio quocunque titulo donavit et concessit in alodium archiepiscopo et ecclesie Lugdunensi et eorum successoribus in perpetuum archiepiscopus vero et ecclesia jam dictas possessiones cum appendiciis earum cum aliis feodis que ab ecclesia habebat eidem G concesserunt in feodum Ipse vero G tam pro feodo isto quam pro aliis hominium ligium archiepiscopo et ecclesie fecit et fidelitatem ligiam juravit Sunt autem hec feodorum nomina Villa Franca Polliacum castrum de Chamellet quod nuper a Guigone filio comitis Forensis in feodum recepit ea tamen condicione ut si jam dictum castrum de Chamellet a Guigone filio comitis Forensis de jure avocaverit cum aliis feodis illud ab archiepiscopo et ecclesia teneat nec non feodum Gonfanonie de quo sunt strate publice quas habet in Lugdunensi episcopatu cum superius annotatis Et est sciendum quod Lissiacum cum pertinentiis suis obligavit archiepiscopo et ecclesie pro mille marcis in emandatione dampnorum que tam archiepiscopus quam ecclesia a patre suo et ab ipso sustinuerant archiepiscopus vero et ecclesia animam patris sui ab eisdem dampnis et injuriis absolverunt Et ut inter eos firmior pax de cetero habeatur quiquid juris vel G vel pater ejus se habere contendebant in munitionibus de Varennis et de Boliaco archiepiscopo et ecclesie guerpivit De controversia vero quam pater suus faciebat pro castro de Tarnanto dictum fuit ut si Guichardus jus aliquod se hebere crederet in eodem castro infra festum Sancti Michaelis proponeret et exequeretur Lugduni sine omni subterfugio coram archiepiscopo et ecclesia Elapso vero jam dicto tempore nullam ulterius super hoc movere poterit questionem nisi per archiepiscopum et ecclesiam steterit quominus infra prescriptum tempus eadem controversia finem debitum sortiatur Et super omnibus his capitulis juravit pacem archiepiscopo et ecclesie in posterum se fideliter servaturum Si quid autem de prescriptis conventionibus quod absit ab alterutra parte minus fuerit observatum infra xl dies emendabitur Si quid autem questionis inter eos emerserit super conventionibus istis vel super earum infractione ad cognicionem abbatis Cluniacensis per cujus manum et consilium pax ista reformata fuit expedietur et infra xl dies a die cognitionis emendabitur Has omnes conventiones pro Guichardo et cum Guichardo se firmiter et fideliter servaturos juraverunt Hugo Foldras Umfredus de Marcheant Guichardus de Marziaco Stephanus Blains et Orgerius Silvester et cum his usque ad xx milites et isti post xl dies in ostagium redire Lugduno juramento tenentur ad sum monitionem archiepiscopi et ecclesie Et quia tempore illo quo contractus iste factus fuit quedam de possessionibus istis pignori obligati erant convenit inter eos ut archiepiscopus et ecclesia possint eas redimere et si eas redemerint summa illa quam ipsi dabunt pro redemptione possessionum illarum accrescet summe predictarum mille marcarum Hanc pacem se fideliter et firmiter observaturos promiserunt archiepiscopus et ecclesia et isti [] P abbas Willelmus Carpinelli