Charter Document - 02090032

Charter Document - 02090032


Charter Number: 02090032
Cartulary Title: Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1076
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae

Charter:

Anno incarnationis dominice mill LXXVI[] dies XI[]V kl[]pasch kl april dies pasch VI id april[] et quodam die sabbati VI idus decembris dedicata est sacro sancta Dei ecclesia in castro Belli Joci sita ab istis tribus personis scilicet a domino Hugone venerabili episcopo Diensi et a Domino Gebuino archiespiscopo Lugdunensi et a religioso Landrico Matisconensi episcopo Altare majus dedicatum est in honore sancte Dei genetricis semper que virginis Marie et omnium sanctarum virginum a tribus supra dictis personis Altare ab australi parte dedicatum est in honore IIII evangelistarum a domino Gebuino Lugdunensi archiepiscopo Altare vero ab aquilonari parte dedicatum est in honore Trium Virtutum a domino Landrico Matisconensi episcopo Eo autem tempore dominus Huguo Diensis episcopus erat legatus apostolice sedis qui postea fuit archiepiscopus Lugdunensis et similiter legatus Pax eterna Dei sapientia in novissimis temporibus periclitanti mundo corporea subveniens presentia et predicationum ac miraculorum inmensitate sublevans deceptum hominum a tyrannide demonica postquam pro eo moriens morte spontanea redemit eum a morte perpetua ascendens que celos unde venerat consedit in majestate paterna per apostolos et eorum successores salutifera per orbem sparsit semina e quibus multiplex fidelium messis pullularet per quadriformis orbis spatia Fundata itaque ecclesia horum predicatione ac morte summi et apostolici viri succedentes eis cum plurimis doctoribus celestis doctrine et cum innumerabilibus testibus fidei catholice dilataverunt eam per gentes regna plenissime destruentes idolarum culturas et fana idolatrie et constituentes ecclesias per urbes et oppida per vicos et castella in toto terrarum orbe Quas distinguentes in patriarchis et metropolitis in archiepiscopis et episcopis ordinaverunt eas officiis et professionibus diversis scilicet de sacerdotibus et levitis de canonicis et cenobitis de domino sacratis et viduis ac de ceteris ecclesiaticis officiis Hac reges et principes secuti cum pluribus fidelibus viris locupletaverunt prediis et ornamentis et beneficiis maximis quatenus ex his Domini greges communiter et canonice viverent in Dei sanctorumque ejus serviciis et inde subvenirent pauperibus viduis et orphanis Ipsorum igitur exempla secundum nostre facultatis quantitatem imitati nos Huguo et Guichardus ac Stephanus cum filiis ac filiabus nostris de Bellojoco concedimus et quod verius est reddimus ecclesias ac terras quas Berardus et Vuandalmodis atque Humbertus cum filiis ac filiabus eorum parentibus nostris concesserunt clericis famulantibus Deo in capelle nostre oratorio quod valde venerandum et venerabile est sub Dei genetricis et plurimorum sanctorum patrocinio sicut fas est cernere in subscripto reliquiarum ipsarum cathalogo Reliquie sanctorum quas Berardus Vuandalmodis atque Umbertus attulerunt ad nos de Roma et de diversis locis In primis de capillis Sancte Marie et de calceis ejus Item de vestimento ejus quo induta erat quando Spiritus Sanctus obumbravit eam de vestimento et de barba sancti Petri uncia de pollice sancti Pauli reliquie de digito minimo sancti Andree apostoli de vestimento sancte Cecilie de capillis sancte Marguarite de lapidibus sancti Stephani et de monumento ejus de reliquiis vel vestimento sancti Mauricii de reliquiis vel vestimento sancti Laurentii de reliquiis sancti Prejecti de ligno Domini et de sepulchro ejus de reliquiis sancti Benedicti de reliquiis sancti Martini de rel sancti Albani de rel sancti Romani deseptem lampadibus de rel sanctorum Marcelli et Petri reliquie de sancto Briccio duo dentes et unus dens de sancto Sebastiano item de ossibus Marcellini de rel sancti Bartholomei item de cruce Domini et de sepulchro ejus item de sancta Maria et de vestimento sanctorum apostolorum Petri et Pauli atque Andree nec non sancti Johannis Baptiste item de sanguine sancti Stephani de rel sancti Mauricii sociorumque ejus reliquie sanctorum Verani Pancratii Leoperculi Clementis Siri Sulpicii Cosme Georgii Jovini Vincentii Saturnini Donati Annemundi Germani Amani Cristophori reliquie sancti Hermagore archiepiscopi et martyris civitatis Aquilere de vestimento beati Maioli abbatis Cluniacensis reliq sanctorum plurimorum quorum nomina nobis sunt incognita sed in libro vite sunt scripta Partem harum reliquiarum dedit domnus papa Augustino abbati a quo predicti avi nostri acquisierunt eas Auctoritate igitur domni Drogonis nostri presulis et ejus jussu sub Dei et sancte genetricis ejus atque patronorum predictorum obtentu in ipsa nostri castri ecclesia clericos sub nomine et professione canonicorum imponi et attitulari optamus et poscimus qui permanentes in Dei sanctorumque famulatibus ecclesias et terras cum omnibus ad eas pertinentibus sicut descripte sunt inferius in suis communiter habeant usibus sic ut nihil servitii vel obsequii sive consuetudinis alicujus requiratur ulterius ab eis vel ab eorum successoribus a nobis aut a nostris presentibus vel futuris parentibus Quod ne unquam aliquis presumere vel perficere audeat pertinens a nostro episcopo vel a quibuscunque ipse ad hoc admittere poterit excommunicatio fiat sicut jam patres et avi nostri de eadem re studuerunt facere sicut legitur in memoriali scedula quam ipsi prius fecerunt in hac ipsa donatione Ecclesie vel terre cum appendiciis eorum cum villis et vineis cum pratis et vircariis cum mansis et silvis hæ sunt quas Berardus et Vuandalmodis et Umbertus cum uxore sua Hemelt et cum filiis ac filiabus eorum dederunt sancte Marie et predictis reliquiis sanctorum et clericis servientibus eis In primis est ecclesia de Stopis in honore sancti Martini atque beatorum Johannis Baptiste et Johannis evangeliste dicata cum rebus et decimis ad eam pertinentibus Deinde est mansus de Vaurelliis cum vineis et curtilis et pratis et vircariis et cum medietate molendini et cum decursu adjacentis aque [] rebus ad eum pertinentibus Est et curtilus in curte Johannis quem ipsi tenent qui et istum supra scriptum mansum quamvis injuste Est etiam mansus de Plaaneto cum omnibus suis appendiciis et est curtilus in Vaneroliis quem Constantius et Durannus tenent est quoque ibidem alius curtilus quem Bertrannus tenet est etiam curtilus cum vinea et prato et cum medietate suprascripta molendini qui curtilus est situs in Bellocampo quem Durannus tenet Est ibidem in Bellocampo clausus indominicatus et curtilus appositus quem Constantius Orbus tenet cum prato juxta posito Est etiam ibidem vinea quam domnus Guichardus dedit in sacrificio missarum Est quoque una vircaria subtus ipsum clausum sita secus Arderiam quam Vuandalmodis soror domini Guichardi dedit ecclesie Est etiam in villa de Ornaco unus curtilus quem Gondomus tenet sunt et in villa de Planeis decem curtili cum terris ibidem pertinentibus et cum vinea et prato Est autem in villa de Arderollis unus curtilus quem Galmarus tenet est et pratum positum in villa Verneia quod Arlebaldus moriens dedit sancte Marie Et est in villa de Andiliaco curtilus cum prato et terris ad eum pertinentibus Sunt et due petiole de vineis in villa Ornaci quas Bernardus de Castellione moriens dedit sancte Marie Est et in villa de Bruerias una vircaria quam Bernardus frater Barnaldi cum assensu ejus dedit ecclesie pro sepultura sua Est et in eadem villa que dicitur Planeis modicum vinea quam Arbaldus tenet Est et in villa de Bome curtilus cum vinea et terris quem Beraldus tenet Est et ibidem modicum vinee quam Gilbertus[] tenet Est quoque in villa de Scola una vinea quam quedam femina nomine Gilberga in vita sua dedit suprascripte ecclesie et conventu ut pro ea sepeliretur Sunt et in ipsa villa due petiole de terra posite in aliis locis