Charter Document - 02090030
Charter Number: | 02090030 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1170 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
Ut ea que sunt nota sint in antea ego Humbertus de Bellojoco volo ut presentes et futuri sciant quod Guigo comes Forensis nepos meus L dei gratia regi Francorum quando rediit de Podio Sancte Marie cum secum duxit captos vicecomitem de Poliniac et filium suum Heracium donum quod ei dederat scilicet abbaciam Saviniaci que antecessoribus et mea semper fuerat per virgam quandam eam abbatiam reddidit predictam que mea fuerat et esse debet integram mihi per eandem virgam reddidit scilicet in Montebrisonis in ecclesia sancte Marie Magdelene extra villam ubi rex missam audivit His testibus de familia regis Guido de Garlanda et Guido Pincerna et Guido de Capreosa consanguineus meus Hoc fuit factum in presentia abbatis Saviniaci qui ibi fuit et major prior et cellerarius et Bertrannus de Tararo De familia comitis Forisii Guichardus de Iconio Poncius de Rochebaron et Poncius de Albiniaco et de familia mea Arduinus de la Sale Odelardus consanguineus suus Hugo de Vinzellis Maiolus et Vuillelmus frater ejus de Vinzellis Arduinus Robertini et Thomas de Grandirivo