Charter Document - 02090024
Charter Number: | 02090024 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1090 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
Noticie presentium futurorumque traditum esse volumus quod anno incarnationis Dominice MXC cum Letaldus mortuus fuisset et Stephanus graviter vulneratus venisse domnum Landricum Dei gratia Matiscensem presulem causa visitandi eum dedit ipse Stephanus per manum predicti presulis sancte Dei ecclesie in honore sancte Dei genetricis semperque virginis Marie fundate in loco Beljoco site et canonicis ibidem Deo servientibus quasdam terras sui alodi pro remedio anime fratris sui Letaldi et sue et animarum predecessorum suorum atque omnium fidelium defunctorum laudantibus amicis suis et parentibus Sunt autem he terre condamine et plures peciole terre site pago Lugdunensi in parroectia Draciaci in villa Bossedo quarum una hoc modo terminatur Sciendum vero est quia iste terre in vadimonio erant eo tempore in manu Lamberti de Monte Bovonis pro Ctum solidis et pro duobus modiis vini puri de cujus manibus supradicti canonici nullo modo potuerunt abstrahere eas quo adusque reddiderunt universum debitum hanc autem donationem non potuerunt consequi sine consilio domni Hymberti id circo expetierunt assensum suum et uxoris sue cum precio X librarum et amplius Postea gratanter laudaverunt et corroboraverunt eam exoptantes eorum orationibus consequi gaudia Paradisi Auxit etiam hoc ipsorum peticioni et concessit supra nominatis canonicis quod si quis eorum haberet domum in eodem castro Bellijoci et eam in vita sua vel in tempore sui obitus supradicte ecclesie vel uni ex confratribus vellet donare vel dimittere absque alicujus contradictione liceret facere Addidit preterea quod si ipsis supradictis canonicis placeret de suo communi vino vendere sine detentione alicujus banni et sine aliqua redemptione in eadem villa Bellijoci liceret vendere Hæc autem omnia domnus Humbertus et uxor sua ita laudaverunt et corroboraverunt quatenus ulli heredum suorum filiorum vel filiarum propinquorum vel extraneorum ullatenus auderet infringere quod ipsi pro salute animarum suarum et predecessorum suorum Deo omnipotenti et prefate æcclesie et canonicis ibidem degentibus in perpetuum concesserunt habere Quisquis autem temerario ausu hujus nostre concessionis assensum infregerit nisi resipuerit noverit se excommunicationis atque anathematis vinculo innodandum At vero qui pio intuitu custos et observator extiterit perpetue benedictionis habundantiæ repleatur Isti sunt confirmatores et laudatores istius contulionis S Umberti S Auxilie uxoris sue S Gerberti archipresbiteri