Charter Document - 02090022
Charter Number: | 02090022 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1000 - 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
Noticie presentium futurorumque traditum esse volumus quia quidam scolaris clericus nomine Wicchardus requirens societatem sacrosancte Dei ecclesie in honore sancte Dei genitricis semperque virginis Marie dicate in loco Bellijoco site et canonicorum ibidem Deo servientium notificavit eis suam peticionem illi autem statim gratanter eum susceperunt Quapropter ipse obtulit prefate ecclesie et canonicis de suo alodo proprio unum curtilum situm in pago Matisconense in parrochia Sancti Desiderii in villa Verneiz totum et integrum cum omnibus suis appendiciis