Charter Document - 02090015

Charter Document - 02090015


Charter Number: 02090015
Cartulary Title: Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1060
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae

Charter:

Notum sit omnibus Beljocensis ecclesie filiis presentibus atque futuris quod post felices obitus domni videlicet Poncii de Vicocurcionis et Berardi filii sui Beraldus dedit et verpivit sacro sancte Dei ecclesie beatissime Marie genitricis Dei in castello site Bellojoco et canonicis ibidem Deo servientibus pratum cum ortis quod est in suburbio Beljocensi de quo prato et de quibus ortis Willelmus avunculus ejus prius dedit moriens partem suam prefate ecclesie et post suum discessum dedit idem Beraldus unam vineam sitam in Petra Gadamoli de qua pro vestitura dederit in vita sua IIII denarios quot annis et ut canonici prefate ecclesie XIII kal septembris pro animabus Pontii et Berardi filii sui fierent annuale obsequium Data per manum Duranni decani vice Oddonis cancellarii XV kal septembris regnante Phylippo rege S Beraldi S Artaldi archidiaconi S Leotardi fratri sui S Digineri Petri S Berardi