Charter Document - 02090014
Charter Number: | 02090014 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1060 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
Mundi terminum appropinquantem jam certa signa manifestant Idcirco in Dei omnipotentis nomine Atenulphus considerans peccatorum meorum gravitudinem et reminiscens bonitatem Dei dicentem Date ælemosinam et ecce omnia munda sunt vobis dono sacrosancte Dei ecclesie in honore beatissime Dei genitricis Marie fundate in castello Bello Joco site et canonicis ibidem Deo servientibus pro animabus predecessorum meorum scilicet patris mei Atteleni et matris mee Audisie et infantium et fratrum meorum III curtilos de meo alodo unum in villa que vocatur Tolonnus qui debet unam eminam frumenti et duodecim denarios et unum sextarium cybarie alium curtilum in villa de Stopis qui debet medietatem vini de vineis que in illo curtilo sunt et unam coxam vacce recipientem et panem et vinum unde manducetur tertium vero qui vocatur Pratum Vincatium qui est situs subtus villam Scole et debet III panes grandes duos triticeos et unum sigulatium et unum sextarium vini et una[m] eminam cybarie Hec igitur supra scripta dono prefate ecclesie et canonicis ibidem Deo servientibus ut pro animabus predecessorum meorum fieret annua commemoratio XVII kal septembris Data per manum Duranni XVI kal septembris regnante Phylippo rege Francorum S Attenulfi S Arnulfi