Charter Document - 02090012

Charter Document - 02090012


Charter Number: 02090012
Cartulary Title: Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1087
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae

Charter:

Notum sit omnibus Bellijocensis æcclesie filiis presentibus atque futuris quod cum Herbertus de Siniciaco movit Iherosolimam cum Rannulpho presbitero et cum aliis pluribus venit ante altare in honore sancte Dei genitricis omniumque sanctarum virginum consecratum sup presentia canonicorum ibidem servientium Deo silens et plangens peccatorum suorum enormitatem post modum vero promisit et dedit aliquas res sui juris prefate ecclesie et canonicis ibidem deo servientibus sitas in villa Andiliaci scilicet unum mansum cum suis appendiciis tali tenore ut quandiu advixerit sub usu beneficii teneat si autem sine legali herede mortuus fuerit ad ecclesiam prefatam perveniat Sciendum vero est quod Herbertus iste prius duxerat uxorem sub jure dotalicii cui dederat terciam partem istius mansi in sponsalicium a qua segregatus fuerat causa consanguinitatis et idcirco dixit ut post dicessum illius prime uxoris pars illa tercia ad prefatam ecclesiam perveniret similiter jussit et de secunda uxore si mortua fuerit absque herede ex illo et de toto manso cum suis appendiciis Verumtamen in vestitura dedit ecclesie et canonicis unam sextariadam de terra ad plantadam vineam que est sita super granicam canonicorum et super viam publicam Actum Andiliaco manu Duranni scriptoris ad vicem Oddonis cancellarii anno ab incarnatione Domini MLXXXVIImo non Octobris regnante Phylippo rege Francorum S Duranni S Rotbaldi S Guillelmi S Letbaldi