Charter Document - 02090011
| Charter Number: | 02090011 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | |
| Date: | 1086 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
Sacro sancte Dei ecclesie in honore beatissime Dei genitricis Marie fundate in castello Beljoco site ego Girberga uxor quondam Rotlanni de Montaniaco dono tres in mouladas de vinea in parochia et in villa de Stopis Et hoc sit notum omnibus successoribus supra dicte ecclesie quod hanc terram a Stephano quondam milite cognomento de Stopis necessitate compulsa accepi ad plantandam et edificandam sicuti et alii agricole quia hereditas mea longe aberat et id circo ad censum per III solidos et dimidium reddendos in festivitate Sancti Martini supradictam terram ad exercendam quesivi ut ipsam supradicte ecclesie et canonicis ibidem servientibus darem quod et feci eo tenore ut pro Pontio meo filio et pro me fierent annualia obsequia Terminatur autem a mane terra Stephani de ipsa hereditate a meridie terra canonicorum a sero via publica que ducit ad silvam a circio terra Rotlanni que olim fuit de manso de Monte Mediano Infra istas terminationes dono istam vineam prefate ecclesie in communionem fratrum Deo ibidem servientium ut perpetualiter habeant et possideant nullo contradicente quatenus Deus per intercessionem ipsuis sue genitricis et per orationes in ipsa ecclesia sibi servientium dignetur misereri animarum nostrarum mei et filii mei Pontii et omnium fidelium defunctorum Amen Data xvi kalendas septembris per manum Duranni d[ecani] ad vicem Oddonis cancellarii regnante Phylippo rege anno xxvi regni sui qui eo tempore celebraverat sancte Dei genitricis dormitionem apud Anitium Signum ipsius Girbergie Signum Hugonis filii ejus Signum Stephani de Stopis Signum Wandalmodis uxoris ejus Signum Petri Duranni Stephani filiorum illorum Signum Gausfredi de Prevencheriis Signum Ardrati archipresbiteri Signum Rotbaldi presbiteri
