Charter Document - 02090009
Charter Number: | 02090009 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1085 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
Ne per succedentium temporum vicissitudines interendat oblivio Stephanus ego tunc Beljocensis decanus [sc]ripto mandare curavi quod monachi de Jo ne contra religionis sue propositum si decimas haberent agere viderentur eas quas sibi apud Piseicium Hugo de Verneio cum fratribus suis Hugoque de Caniviaco donaverant monachis de Insula Barbara ad cujus parrochiam pertinebat se carere velle profitentibus cum comparare noluissent Beljocensi ecclesie beate Marie XII marcis argenti vendiderunt donaverunt atque laudaverunt in perpetuo possidendum Engelbertus abbas cum communi ejus loci capitulo per manum domni Humberti Beljocensis his testibus Stephano decano Stephano de Marcampo monacho Hugone de Caniviaco Bernardo Beljocensi preposito