Charter Document - 02090008
Charter Number: | 02090008 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1080 - 1090 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
Beljocensem ecclesiam beate Marie domini Beljocenses per quos deo auxiliante sumpsit exordium ab omni servitute seu mala consuetudine liberam esse statuerunt eamque semper augere fovere protegere devote curaverunt nichil sibi in ea servitii vel obsequii nisi in spiri[t]ualibus beneficiis retinentes Quod etiam Humbertus Beljocensis ille qui filiam Amedei comitis Savoiensis habuit in uxorem sicut singuli antecessores sui diligenter observare studuit et confirmare nam et de feodis que ab eo habebantur sicut et antecessores sui fecerant si quis vellet dare vel vendere predicte ecclesie in alodo possidendum concessit sed et decimas nemoris quod Carruptum vocabatur eidem ecclesie concessit quas quidem ecclesia in porcorum pastione possedant ipse et uxor sua super sacrosanctum altare beatissime virginis Marie predicte obtulerunt sub presentia clericorum et militum Beljocensium Concesserunt etiam per manum Petri Guiscardi et Stephani supradicte ecclesie in eadem parrochia decimam cujusdam nemoris quod Capolerium vocatur