Charter Document - 02090001

Charter Document - 02090001


Charter Number: 02090001
Cartulary Title: Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1070
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei canonicis ecclesie Sancte Marie site in episcopatu Matisconensi loco Bellijoco illisque successoribus in perpetuum Quoties ea a nobis petuntur que a religione non discrepant libenter debemus annuere et favoris nostri gratanter prebere assensum Quoniam ex consideratione Apostolice sedis cui Deo auctore licet indigni meritis presidemus cogimur etiamsi a nobis exigantur his talibus semper invigilare ac saluti animarum sollerti studio providere Quapropter dilectissimi filii quia postulastis a nobis quatenus et ecclesiam circa quam degitis sub tutela apostolice defensionis susciperemus cum per interventum episcopi vestri per literas suas tum devotis vestris precibus flexi petitioni vestre libenter annuimus Inclinati ergo vestris rogationibus vos vestraque bona atque predictam ecclesiam sub munimine apostolice protectionis suscipimus et confirmavimus quicquid dicta ecclesia juste habet vel deinceps juste acquisitura est tam in terris quam in vineis seu cujuslibet generis possessionibus Ita ut non liceat cuiquam ecclesiasticorum vel secularium magne parveque persone vos inquietare vel quicquid injuria prenominate ecclesie in alienum transferre salva matricis ecclesie et proprii episcopi reverentia Quisque autem temerario ausu hujus nostre sanctionis privilegium infregerit nisi resipuerit noverit se apostolice excommunicationis atque anathematis vinculo innodandum At vero qui pio intuitu custos et observator extiterit perpetue benedictionis abundantia repleatur Datum Lateranni ii kalendas April per manus Petrus Clerici fungentis more Petri Sancte Romane ecclesie Cardinali ac Bibliothecarii anno ab Incarnat Domini MLXX Pontificatus domini Alexand[r]i ii Pape Primo ix indictione viii