Charter Document - 02089009

Charter Document - 02089009


Charter Number: 02089009
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1298
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Anno incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo nonagesimo octavo die veneris post festum Beati Mathie apostoli Cum propter delicta primi parentis quelibet successio sit transitoria et mortalis et nihil morte sit certius nihil autem incertius hora mortis ego Odo dominus de Rossilione miles vir nobilis Odo de Rossilione dictus quondam de Chaysseio in bona et sana memoria per Dei gratiam existens volens mihi precavere ne decedam intestatus de me bonisque meis ad me spectantibus dispono et ordino in hunc modum qui sequitur Imprimis volo et precipio quod debita mea persolvantur pacificentur et clamores per manus executorum meorum quos inferius nominabo Item eligo sepulturam meam in abbatia Sancti Martini Eduensis juxta fondam domine Beatricis de Dygoine quondam uxoris mee et do et lego religiosis dicti loci centum solidos Turonenses annui redditus pro anniversario meo ab ipsis religiosis in dicta abbatia annuatim faciendo quos quidem centum solidos annui redditus assideo et assigno dictis religiosis et eorum successoribus super annuum redditum denariorum minutorum qui mihi debentur annuatim et qui vocatur les annonaiges et les charnaiges qui quidem centum solidi Turonenses solvantur annuatim dictis religiosis a dominis de Rossillione quicumque sint infra vicesimum diem Natalis Domini Item do et lego dictis religiosis magnum equum meum cum pale fredo meo et cum armatura mei corporis in supra prout mihi decet Item do et lego dictis religiosis et eorum successoribus pro remedio anime mee et antecessorum meorum dimidium modium siliginis ad mensuram Cussey annui redditus de quo fiet panis et quem panem dicti religiosi erogent pauperibus civitatis et suburbii Eduensis annuatim die tali qua meum anniversarium facient in abbatia Sancti Martini predicti Quod quidem dimidium modium siliginis assideo ad hoc faciendum supra molendinum meum de Anox novem bichetos et super molendinum de la Challoire quindecim bichetos Item do et lego dictis religiosis centum solidos providentia die obitus mei semel Item do et lego curato meo de Anox unum lectum de pluma munitum prout decet Item do et lego cuilibet presbytero qui celebrabit divinum officium die obitus mei pro remedio anime mee in abbatia Sancti Martini predicti quinque solidos Divionenses pro oblationibus suis cum plena refectione et triginta denarios Divionenses super mensam Item do et lego cuilibet ecclesie parrochiali archipresbyteratus de Anox quinque solidos Divionenses semel dio mee anime celebrandis Item do et lego ecclesiis de Cuceyo et de Blain cuilibet ipsarum decem solidos Turonenses annui redditus de quibus curati dictorum locorum emant quilibet ipsorum quatuor libras cere de quibus quilibet faciet unam torchiam que ardebit ad levationem sanctissimi corporis suis ecclesiis supradictis Quos decem solidos Turonenses annui redditus assideo cuilibet dictarum ecclesiarum superventum fori mei de Cuceyo et volo quod quicumque sit dominus de Rossilione solvat eos die Beati Bartholomei apostoli dictis curatis vel mandato earumdem Item do et lego religiosis Sancti Martini Eduensis viginti quinque libras divionenses semel de quibus ement annuum redditum pro anniversario patris et matris mee ab ipsis in sua abbatia annuatim faciendo Item do et lego priori et conventui Sancti Symphoriani Eduensis triginta libras Divionenses semel de quibus ement annuum redditum pro anniversario predictorum parentum et mei in sua ecclesia ab ipsis annuatim faciendo Item do et lego domui Dei de Marchaut et domui Dei de Castro Eduensi cuilibet ipsarum domorum Dei unum lectum de pluma munitum culcitra fulminari linteaminibus et coopertorio forrato de penna sufficienter Item do et lego leprosis maladarie de Floreio versus Eduam decem solidos semel Item cuilibet ecclesie parrochiali archipresbyteratus Eduensis quinque solidos semel pro duabus missis in qualibet ipsarum ecclesia celebrandis Item do et lego religiosis Sancti Symphoriani Sancti Johannis et Sancti Andochii Eduensis cuilibet loco quadraginta solidos semel pro fidentia die obitus mei Item do et lego canonicis et aliis personis cleri Sancti Nazarii Eduensis centum solidos pro fidentia semel inter ipsos dividendos prout sibi visum fuerit Item fabrice Sancti Nazarii Eduensis sexaginta solidos semel Item priori Sancti Rachonis Eduensis decem solidos pro pidentia semel Item monialibus Sancti Georgii super Eduam viginti solidos de eleemosyna semel Item do et lego fratribus minoribus de Belna sexaginta solidos semel Item fratribus minoribus Divionensibus sexaginta solidos semel et fratribus Jacobinis Divionensibus sexaginta solidos semel Item monialibus de Firmitate Nevernensis diocesis centum solidos semel Item fratribus minoribus de Nivernis sexaginta solidos semel et fratribus Jacobinis de Nivernis viginti solidos semel Item religiosis de Bellavalle sexaginta solidos semel Item volo et concedo quod de triginta libris Divionensibus emantur panni burellorum qui erogentur pauperibus de Anox de Cuceyo de Blayn Item do et lego fabrice pontis qui de novo debet edificari apud la[] parrochia de Igornay viginti solidos semel Item volo et precipio quod octo libras Turonenses quas olim pater meus legavit Josserenso des Chasaux eidem Josserenso solvantur Item do et lego domui Dei Beate Marie Sedelocensis viginti solidos Divionenses annui redditus pro anniversario una lampade ardente quos assideo super molendinum stanni mei de Bariller Item do et lego ecclesie Sancti Andochii Sedelocensis viginti solidos annui redditus pro anniversario meo quos una cum quadraginta solidis Divionensibus annui redditus quos olim predictus Johannes pater meus legavit dicte ecclesie assideo super tallias meas de Vilerolienas qui solvantur ad festum Beati Thome apostoli Item do et lego magistro Johanni Rivier de Sedeloco centum solidos semel Item do et lego Johanni de Quarrées Johanneto Chevrot Jacqueto le Fronois Guioto filio suo Johanni de Pacigny Johanni de Preingeyo et Johanni de Villeart domicellis meis cuilibet ipsorum decem libras Divionenses Item do et lego dicto [] Guillelmo le Verpiller et Henrico Doucepoys cuilibet ipsorum Centum solidos Divionenses semel Item do et lego Ysabelle de Quarrées domicelle mee decem libras Turonenses semel Item do et lego domino Petro de Monte Ancelini militi viginti libras Turonenses semel Item domino Renaudo de Monestoy militi decem libras Turonenses semel quas accipiet de denariis quos mihi debet dominus Douvaul Item volo et precipio quod centum solidos quos olim mater mea legavit uxori domini Guillelmi de la Bouloye eidem uxori persolvantur Item do et lego Morelleto famulo meo et Peretto de Vilariis cuilibet ipsorum centum solidos semel Item do Chevraut quinquaginta solidos Item Tupineto Johanni de Coquina Perreneto de Froloys celerario meo Hugoni Poterat Gileto de Arconceyo et Guioto de Russales cuilibet ipsorum quadraginta solidos semel Item Theobaldo aurige meo viginti solidos semel Johanne ancille mee de Villariis viginti solidos semel et Marione ancille mee de Rossilione viginti solidos semel et Guillelmo ejus filio decem solidos semel Item do et lego Stephano magistro meo centum solidos Turonenses semel Item volo et precipio quod executores mei quos inferius nominabo reddant domino Humberto de Unlayo presbytero decem libras Turonenses pro porcis suis quos familia mea cepit in pastu nemorum meorum Item volo et precipio quod vinee quas habueram a Johanneta de Millereyo domi cella sitas in finagio de Frotoy sibi ad presens delaberentur quitte et centum solidos Turonenses pro erragiis earumdem Item do et lego magistro Hugoni de Sancto Pontio tabellioni Eduensi pro domino duce Burgundie centum solidos Turonenses semel Item do et lego domino Petro de Monte Ancelini predicto centum libras Turonenses et unam integram armaturam de armamentis meis videlicet meum heaume à visère meum bacignetum meum porponitum de cendallo meum godebertum meam gorgeretam meas triculas meum gaudichetum meas trumulieres d acier meos cuissellos meos chantones meum magnum cultellum et meam parvam ensem quem Petrum eligo qui ipse pro me faciat viagium transmarinum quando erit passagium generale et si per ipsum Petrum staret predictas centum libras Turonenses una cum predicta armatura do et lego Templo seu domui militie Templi Jhlem pro uno milite qui vice et nomine meo faciat in Terra Sancta quando erit passagium generale servitium Jesu Christi Solutis vero debitis meis et legatis et clamoribus meis pacificatis si quid residui fuerit de bonis meis que executores mei inferius nominati prout inferius nominabo et ordinabo [] volo et precipio quod si aliquid dilecte uxori mee domine Alaisie et meis heredibus tradatur inter ipsos parciendo prout de consuetudine Burgundie fuerit parciendum Item volo et precipio quod si aliquis vel aliqua contra hujusmodi testamentum seu ultimam voluntatem venire presumpserit quia omni dono seu legato meo facio et omni successione mea sit privatus seu privata Hujus autem testamenti seu ultime voluntatis executores facio et ordino dilectos meos dominum de Froleyo dominum de Meleneto militem meum domnum Guidonem fratrem meum priorem de Sancto Salvio dominum Petrum de militem et Odetum de Rossilione nepotem meum domicellum quemlibet illorum in solidis quod non sit melior conditio occupantis ita tamen si ii executioni hujusmodi omnes interesse non vel voluerint quod duo ipsorum negotium exequantur dans ipsis executoribus meis et eorum plenariam potestatem ac mandatum speciale bonorum meorum intrandi bona mea mobilia terra movente ex capite meo existentia necnon et exitum ipsius terre moventem ex capite meo unius me sublato de medio capiendi petendi levandi vendendi expectandi pro promissis omnibus singulis adimplendis exceptis tamen et retentis debita petendi levandi et recipiendi a quibusdam vel locis debeantur et omnia alia faciendi que ego vel facere possem si viverem pro promissis adimplendis exceptis tamen et retentis dilecte humane mee domine Alaysie uxori mee existentibus in terra movente de capite suo jocalibus ornamentis et vestibus dicte domine mensis meis argenteis omnibus jocalibus meis quecumque habeam utensilibus et aliis garnimentis hospitiorum meorum omnibus ovibus et vaciis meis ubicumque cumque sint una carruca de bobus meis quadraginta sextariis siliginis ad mensuram Cucey et sex doliis de vino quod habeo apud Prenant item et salvo dicte domine jure suo in omnibus bonis meis aliis tam ratione sui dotalitii quam alia ratione Hoc autem testamentum seu ultimam voluntatem solam et unicam revocato omni alio si unquam feci volo valere jure testamenti in scriptis vel jure testamenti nuncupatine aut jure codicilli sive jure cujuslibet alterius ultime voluntatis et si non valeat secundum leges volo quod valeat secundum canonicas sanctiones volens et concedens heredes meos et executores meos predictos compelli eo modo quo melius fieri poterit et debebit ad premissorum observantiam et complementum quasi ex re adjudicata per curiam domini ducis Burgundie cujus jurisdictioni heredes meos et omnia bona mea submitto Et ego dicta Alaysia uxor dicti domini Odinis laude et mandato ipsius Odinis sponte in predictis omnibus consentio eadem volo et rati fico et promitto per juramentum meum prestitum corporale et sub obligatione bonorum mei dotalii unius anni contra hujusmodi testamentum de cetero non venire nec contravenienti consentire ullo modo imo premissa tenere et inviolabiliter observare In quorum premissorum testimonium nos prefati Odo et Alaysia ejus uxor sigillum predicte curie huic presenti testamento sive instrumento et in consimili quod de verbo ad verbum fieri volumus per notarium infra scriptum supplicavimus rogavimus et obtinuimus apponi Et ego dictus Odo volo et concedo meum sigillum apponi huic instrumento et alio consimili una cum sigillo curie supradicte Actum in presentia magistri Hugonis de Sancto Poncio clerici notarii dicte curie apud Eduam facientis mansionem [] anno et die predictis