Charter Document - 02089001

Charter Document - 02089001


Charter Number: 02089001
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1286
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Radulphus permissione divina Prime Lugdunensis ecclesie archiepiscopus gerentes administrationem episcopatus Eduensis ipsius sede vacante notum facimus universis quod nos in hac instanti die dominica post festum B Luce evangeliste intendimus ad monasterium S Martini Eduensis descendere necessaria pro nobis et nostris recipere et ibidem pernoctare non tanquam metropolitanus non tanquam gerentes administrationem predictam sed tanquam hospes et amicus ad preces et requisitionem fratris P abbatis monasterii supradicti nec intendimus propter hoc privilegiis dicti monasterii prejudicium in aliquo generari jure tamen ecclesie nostre Lugdunensis et ecclesie Eduensis in omnibus nobis et successoribus nostris salvo In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud S Symphorianum Eduensem die veneris in festo B Luce evangeliste Anno domini MCC octogesimo sexto