Charter Document - 02080115

Charter Document - 02080115


Charter Number: 02080115
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1336
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Nos Johannes abbas S Martini Eduensis notum facimus quod viri religiosi et honesti fratres Stephanus Johannes filii Lombardi Fortis quondam civis Eduensis germani fratres com monachi nostri et monasterii nostri ad laudem altissime trinitatis gloriosissimeque virginis et animarum remedium volentes in dicto monasterio nostro unam fundare capellaniam et dotare in monasterio nostro esse debeat perpetuo unus capellanus ad altare S Christophori ante quod suas sepulturas qui qualibet hebdomada duas missas celebret cujus capellanie collatio ad ipsos quamdiu dicti vixerint pertinebit et ipsis sublatis ad abbatem Nec poterit dicta capellania conferri in posterum preterquam persone religionis nostri monasterii Dictam autem capellaniam dotaverunt et dotatam esse volunt dicti fratres perpetuo de suis rebus infrascriptis quas ipse habebit titulo sue capellanie Primo videlicet domus quadam sita apud Giroles Item achia et pratum et quidam clausus vinee qui dicitur clausus de Virey Tenebitur dictus capellanus nobis abbati annuatim solvere decem septem denarios censuales in quibus dicte res tenentur Anno Domini MCCCXXXVI indictione V die mercurii ante festum B Clementis pontificis Sanctissimi []