Charter Document - 02080114
Charter Number: | 02080114 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1336 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos frater Johannes de Marigneio humilis abbas et conventus monasterii S Martini Eduensis ordinis S Benedicti notum facimus quod consideratis pluribus et gravibus debitis et obligationibus ac etiam oneribus quibus nos et ecclesia nostra S Martini sumus pluribus et diversis creditoribus locis et personis multipliciter obligati a quibus nos exonerare non possumus nisi ea fierent que sequuntur ea propter nos attendentes dicte ecclesie nostre utilitatem et persone nostri prefati [] abbatis reformationem facimus volumus et ordinamus inter nos ea omnia que sequuntur primo nos [] abbas et conventus predicti eligimus constituimus et ordinamus ex nunc religiosos viros fratres Gaufridum de S Petri monasterio Guidonem de Anzeio Guillelmum de Commaigneio et Stephanum de Festo prioratuum priores presentes de consensu earumdem ad regendum gubernandum et manu tenendum nomine et ad opus ecclesie nostre omnia universa et singula ad ipsam ecclesiam pertinentia tam in capite quam in membris absque eo quod nos prefatus [] abbas de eisdem intromittere valeamus ex nunc usque ad sex annos proximos et continue venturos et complendos vel alius loco nostri exceptis de illis que nobis pro competenti provisione nostra per dictos sex annos tradentur et assignabantur per dictos quatuor priores electos Item quod de omnibus excusaris que ex nunc usque ad finem dictorum sex annorum ad dictam nostram ecclesiam evenerint seu acciderint tam de monachis nostris quam de laicis nos prefatus abbas seu alius loco nostri non intromittamus nec intromittere poterimus in aliquo de eisdem immo convertentur eadem et ponentur ad manus dictorum quatuor priorum electorum vel illorum quos ipsi super hoc duxerint deputandos ad ponendum et convertendum eadem in usus et utilitatem nostre ecclesie supradicte ecclesiis ad nos per dictos annos evenientibus et accidentibus seu in permutationibus faciendis nos prefatus abbas non poterimus ordinare vel disponere quoquomodo per nos vel per alium nisi de assensu dictorum quatuor electorum priorum Item generaliter de omnibus et singulis quoquomodo traditis vel concessis per nos [] predictum abbatem que sunt et movent de scella nostra quandocumque evenire vel accidere contigerit eadem ponentur et erunt ad manum dictorum quatuor electorum seu illorum qui per ipsos super hoc fuerint deputati ad ponendum et convertendum eadem in utilitatem et commodum nostre ecclesie memorate absque eo quod nos dictus [] abbas eadem donare vel alienare a dicta sella nostra de cetero quomodo libet valeamus Item quod nos [] abbas et conventus et quatuor priores electi predicti seu aliquis nostrum non capiemus de cetero vel capere detinere vel occupare seu expectare poterimus vel debebimus quacumque ratione vel causa bona mobilia nostrorum com monachorum claustralium decedentium quousque debita sua si que sint fuerint integre persoluta Ipsi vero claustrales monachi decedentes poterunt eligere unum vel duos de suis com monachis dicti monasterii qui dicta sua bona mobilia recipient per inventarium et debita dicti monachi claustralis de eisdem integraliter persolvent ipso defuncto dictis que quatuor prioribus electis vel ab eisdem deputatis seu deputandis de dictis bonis mobilibus monachi claustralis decedentis dictus electus seu dicti electi per ipsum claustralem monachum decedentem per juramenta sua solutis predictis debitis ipsius decedentis reddere tenebuntur debitam rationem Et de illis qui habent in dicta ecclesia administrationem debita sua persolventur modo et forma quibus de claustralibus monachis dictum est ita tamen quod ultra hoc ipsi poterunt disponere et ordinare prout maluerint usque ad summam centum solidorum turonensium dumtaxat Eleemosinarius vero dicte ecclesie usque ad summam quindecim librarum turonensium ratione majoris administrationis ejusdem Et debita omnium priorum forane orum dicte ecclesie seu extra dictum monasterium commorantium solventur modo quo supra et poterunt dicti priores foranei eligere unum vel duos de suis com monachis sicut de claustralibus dictum est quo ad bona sua mobilia sibi tradenda et ab ipsis duobus seu uno electis vel electo per inventarium recipienda et dicta debita persolvenda Illi vero duo electi per dictum disponentem de dictis bonis mobilibus per juramenta sua dictis quatuor prioribus electis vel deputatis aut deputandis ab ipsis solutis prius debitis ipsius disponentis debitum et legitimum computum similiter reddere tenebuntur Item prior de S Petri monasterio de bonis suis mobilibus ordinare poterit modo predicto et usque ad summam sexaginta librarum turonensium Item prior de Commagneio usque ad summam triginta librarum Item prior de Anzeio usque ad summam quadraginta librarum Item prior de S Salvio usque ad summam triginta librarum Item prior de Festo usque ad summam quadraginta librarum Item prior de Braigniaco usque ad eamdem summam quadraginta librarum Item prior de Tillio usque ad summam quindecim librarum Item prior de Cryo usque ad summam viginti librarum Item prior S Augustini usque ad summam decem librarum Item prior S Humberti usque ad summam decem librarum Item prior de Columbeio usque ad summam centum solidorum turonensium Et omnes beneficiati et claustrales membrorum dicte notre ecclesie de bonis suis mobilibus disponere et ordinare poterunt sicuti de illis dicte nostre ecclesie et monasterii ut declaratur superius Item si aliqui nostrorum monachorum aliquid acquisierint vel acquirant poterunt eadem tenere in quocumque statu maneant et de eisdem quandocumque voluerint in personam dicte ecclesie et non in aliam semel nec [] ordinare Item nos abbas et conventus predicti facimus statui mus et ordinamus inter nos unum generale capitulum singulis annis die dominica post festum Assumptionis B Marie Virginis in nostro capitulo perpetuo celebrandum in quo quidem quolibet capitulo quilibet nostrum tenebitur interesse ad penam viginti quinque solidorum turonensium per dictos quatuor priores electos ordinandorum nisi non comparens vel non existens in eodem se potuerit legitime excusare Et in eodem capitulo scietur quolibet anno status dicte ecclesie et membrorum ejusdem per juramenta illorum quibus existerint gubernati et ibidem nos prefatus [] abbas dicemus et dicere tenebimur per juramentum nostrum omnibus habentibus prioratus et administrationes qui ibidem intererunt statum nostrum et e contra dicti priores et administrationem habentes nobis statum ipsorum per juramenta sua dicere similiter tenebuntur Item volumus et consentimus nos [] abbas et conventus predicti quod statutum et ordinatio per nos jam factum seu facta super nova creatione monachorum firmiter teneatur per nos et inviolabiliter observetur modo et forma quibus per nos fuit alias ordinatum per hunc modum videlicet quod in dicta nostra ecclesia non erunt plus quam triginta monachi et prioratus sibi subditi erunt muniti monachis debito modo et etiam consueto Item prenominati quatuor priores electi facient et constituent procuratores ad regendum et gubernandum omnia et singula que pertinent et pertinere debent ad sellam nostri [] abbatis supradicti et dicti procuratores per juramenta sua quolibet anno in dicto capitulo de regimine suo debitam rationem et compotum reddere tenebuntur dictis quatuor prioribus seu tribus aut duobus earumdem si alii non possent ibidem interesse ipsis tamen procuratoribus mandatis ad hoc et sufficienter vocatis Item durabit hujusmodi potestas seu dispositio dictorum quatuor priorum electorum ex nunc usque ad festum B Johannis Baptiste quod erit anno Domini MCCC quadragesimo secundo Et si nostra dicta ecclesia tunc non fuerit quitta et immunis de debitis et oneribus antedictis prenominati quatuor priores eo casu adhuc poterunt in se recipere ac etiam retinere per duos annos continuos et immediate tunc sequentes omnimodam potestatem sibi superius per nos datam si sibi videatur expediens vel necesse promittentes nos abbas et nos fratres Johannes prior S Martini Gaufridus de S Petri monasterio Guido de Anzeio Guillelmus de Comaigneio Guido de S Salvio Stephanus de Festo Johannes de Crio Guillelmus de Braigniaco Petrus de Tilio prioratuum priores Simon elemosinarius Guido camerarius Guillermus sacrista Hugo cantor [] Guillelmus subprior Helias refectuarius dicti monasterii Petrus de Ponerio gardiator de Grange [] Gaufridus infirmarius Johannes de Lexariot Guido Mileti Petrus de Veteri Vico Guillelmus de Jantes Stephanus Papoillon Petrus de Fontanis Hugo de S Helena Hugo de Arceyo Reynaudus Porcheti Guido de Chambon Galtherius de Salmace Ponchardus Fortis Henricus de Antulleio Reynaudus de S Leodegario et Aymo de Sandone monachi predicti monasterii S Martini conventum facientes per juramenta nostra [] predicta omnia sicut superius expressa sunt perpetuo tenere [] reverentia S Sedis apostolice et [] domini archiepiscopi Lugdunensis in omnibus semper Salva [] Acta sunt hec in prefato monasterio S Martini videlicet in capella domus nostri abbatis memorati anno MCCCXXXVI indictione V pontificatus Sanctissimi Patris ac Domini Nostri Benedicti divina providentia pape XXII anno II die Jovis ante festum Nativitatis Dominice circa horam meridianam presentibus domino Stephano Simoneti presbytero curato S Desiderii Eduensis diecesis et Guyaneto de S Martino Eduensi testibus Et ego Johannes de Sinemuro dictus de Brulet clericus [] presentes litteras manuscriptas signo meo signavi []