Charter Document - 02080109

Charter Document - 02080109


Charter Number: 02080109
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1326
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Johannes episcopus servus servorum Dei dilecto filio abbati monasterii S Martini Nivernensis salutem et apostolicam benedictionem Significaverunt nobis dilecti filii abbas et conventus monasterii S Martini Eduensis ordinis S Benedicti quod magister Bernardus Mercatoris jurisperitus clericus in civitate Eduensi moram trahens Johannem de Chauvigniaco ejusdem monasterii monachum ausu sacrilego cepit et carcerali custodie mancipavit ipsumque per unum mensem et ultra detinuit eidem carceri mancipatum Cum autem dictus abbas et conventus sicut asserunt Bernardi predicti potentiam merito per horrescentes cum infra civitam Eduensem nequeant convenire secure discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus si est ita dictum sacrilegum tamdiu appellatione remota execratum publice nunties et ab omnibus facias arctius evitari donec super hec satisfecerit competenter et cum tuarum testimonio litterarum ad sedem apostolicam venerit absolvendus Datum Avenione decimo quarto kal maii pontificatus nostri anno X