Charter Document - 02080102
Charter Number: | 02080102 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1311 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Agnes uxor Renaudi de Magneyo laude et assensu mariti mei notum facio quod vendo et trado in perpetuum abbati S Martini Eduensis pro se et successoribus suis tres familias hominum cum mansis et tenementis earumdem sitis apud Varoles videlicet Guillelmum Procosteal Johannem fratrem suum et liberos dicti Le Popain quondam fratris dictorum fratrum predictorum qui quidem homines sunt justiciabiles dicti domini abbatis item totum jus meum quod habeo in quodam campo qui vocatur campus de Mameaux sito inter terram dicti abbatis et juxta terram dominorum de Draceyo ripparia intermedia Item quinque solidos et duos denarios super dictos mansos et quidquid habeo in villa et finagio de Varroles que quidem omnia de feodo domini abbatis Quam venditionem feci pretio quadraginta sex librarum [] Actum in presentia Bertherii de Dymone notarii Hugonis dicti Beaulfil et Garnerii filii Helieti le Boer testium anno MCCCXI