Charter Document - 02080101
| Charter Number: | 02080101 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1305 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno domini MCCCV mense junio Ego Henricus clericus quondam filius Galteri dicti Bardoux de Edua notum facio quod consideratis meritis et ac beneficiis michi a priore et conventu monasterii S Martini Eduensis impensis et adhuc de die in diem impendere non desistunt ego sponte [] in remunerationem et recompensationem omnium predictorum ac etiam in veram et perpetuam eleemosynam dono et concedo in perpetuum pro me et meis prefatis religiosis et eorum successoribus donatione irrevocabili facta inter vivos corpus meum ipsum et omnia bona mea presentia fundo nec non et totam terram meam retro dictam domum sitam cum arboribus juribus et pertinenciis universis prout dicte domus et terra partiuntur divise per metas ibidem positas cum Lombardo Fortis cive Eduense et sunt site in civitate Eduense supra muros et supra viam per quam itur recte a ponte d'Aucorron versus burgum S Joannis Eduensis et que domus terra quondam fuerunt dicti patris mei et sunt de censiva religiosorum predictorum item quatuor censuales monete pro tempore currentis quos habeo super quoddam pratum situm juxta ecclesiam S Leodegarii de Chemino subtus fontem Quod pratum tenet Symon de S Symphoriano et ejus particeps [] Actum in presentia Licheri de Dyvione notarii Eduensis magistri Hugonis de S pontio clerici et Camux testium anno []
