Charter Document - 02080098

Charter Document - 02080098


Charter Number: 02080098
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1299
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos frater Hugo miseratione divina humilis abbas S Martini Eduensis totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Sanctis hominibus divinis officiis mancipatis sic debet ministrari victus temporalis ut his quibus dicitur querite primum regnum Dei nolint et nequeant esse solliciti quid manducent sed exultent justi in Domino scientes quia timentibus Deum nihil deest nec hiis qui diligunt eum in veritate Sane generalia et debita omnia que de caseis et ovis debebantur conventui prefati monasterii nos abbas predictus et successores nostri secundum morem predecessorum abbatum dicti monasterii de bonis mense nostre ministrare conventui tenebamur sed quoniam hujusmodi generalia et debita ovorum et caseorum non erant supra certos redditus posita vel assessa contingebat frequentius indecenter per defectum de hiis factum conventui quasi triturantis bovis os ligari Et cum fratres dicti conventus pro refectione sua non sumpsissent psalmum dare tympanum non bene poterant in psalterio decacordo jucundum cum cithara in psalmis et canticis jubilicis sed quasi in Salicibus qui ciborum fructus non afferunt suspendebant organa cantantes remissius competenter non refecti Quapropter pro utilitate et necessitate dicti monasterii habito que super hoc diligenti tractatu ad exemplum felicis recordationis et bone memorie Michaelis quondam abbatis ejusdem loci qui suis temporibus omnes res et redditus quos habere poterat apud villam de Dignay prope Monetoy et in pertinenciis dicte ville una cum quibusdam rebus aliis voluit assignare et assidere pro dictis ovis et caseis ministrandis [que quidem villa de Dignay cum suis pertinenciis aliquando concessa extitit nonnullis secularibus clericis et etiam concedi petebatur per preces inoportunas sine evidenti utilitate monasterii supradicti] quod ab ipso Michaele abbate quondam extitit inchoatum nec perfectum stabiliter decrevimus esse supplendum et perpetua stabilitate firmandum Statuimus itaque et decrevimus in nostro communi capitulo de communi voluntate omnium nostrum utilitate et necessitate suadente ut parte illa talliarum decimarum reddituum dicte ville de Dignay que jam diu est deputata officio elemosyne dicti monasterii S Martini et illa parte reddituum dicte ville deputata a nobis predicto conventui pro infirmariis vel alia quacumque de causa salvis et exceptis et in statu suo remanentibus sicut predicta generalia et debita ovorum et caseorum que conventui dicti monasterii S Martini debentur et in futurum debebuntur a modo sint posita et assessa supra prefatam villam de Dignay et supra omnes alias res et redditus singulos et quoscumque dicte ville et pertinenciarum ipsius que et qui ad nos abbatem predictum et successores nostros spectabant spectare et pertinere poterant quoquomodo tam in terris quam in pratis nemoribus aquis ripis stagnis molendinis planis et pascuis decimis coustumis et terciis censibus laudiis et tondis usagiis hominibus collectis [] ad nos et successores nostros olim spectantibus quocumque nomine censeantur item et supra denarios reddituales quos pro alectibus de quadragesima conventui ministrandis nobis abbati predicto et successoribus debebat et solvere consueverat prior de S Salvio quicumque sit prior pro tempore nobis abbate predicto et successoribus nostris remanentibus oneratis de debito dictorum alectium que alectia nos et successores nostri abbates S Martini in perpetuum annis singulis in quadragesima ut moris est nichil omnino conventui tenebimur ministrare licet ipsos denarios predictos nunquam deinceps recipiamus nec recipere debeamus cum ipsos denarios supradictos per statutum perpetuum deputaverimus ad usus et sumptus generalium ovorum et caseorum predictorum volentes nos abbas predictus et in perpetuum statuentes una cum conventu prefato ut sicut nos tenebamus dictam villam de Dignay et predictos denarios de S Salvio libere sine onere alectium ipso onere alectium nobis et successoribus et super nos in perpetuum remanente predictus conventus et successores sui in perpetuum teneant et habeant nosque in predictis nihil omnino retentis preter onus alectium predictorum que alectia nos et successores nostri debemus et debebamus prout superius est expressum devestientes nos et successores nostros abbates de predictis villa reditibus et rebus prefatis predictum conventum pro se et suis corporaliter investimus [] Datum et actum in nostro communi capitulo anno Domini MCCXCIX mense januario