Charter Document - 02080091

Charter Document - 02080091


Charter Number: 02080091
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1295
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno incarnationis millesimo ducentesimo nonagesimo quinto mense junio die sabbati ante nativitatem B Johannis Baptiste Marguerona quondam filia domini Johannis de Rocha militis uxor Guillelmi dou Verne domicelli notum facio quod laude et assensu predicti Guillelmi mariti mei [] recognosco me heredesque meos tenere perpetuo in feodum ab ecclesia seu monasterio S Martini Eduensis res inferius annotatas moventes et existentes de capite et hereditate mea sine parte alterius videlicet mansum et tenementum Bartholomei dicti Lamene et Martini fratris ejus mansum et tenementum Symonis filii Mathei dicti Aublam Guillelmi Martini et Perrenete fratrum suorum cum fundo [] Qui mansi siti sunt in villa parochiali de Aty Item etiam predicte decime de Aty et pertinencie que petuntur cum curato dicti loci et cum Ysabella de Barain domicella tam in blado agnatiis quam agnis [] que quidem omnia in dicta villa laude et assensu mariti mei pono in gaigeriam et titulo pignoris seu gaigerie concedo penitus et precise tanquam rem feodalem in manus venerabilis ac religiosi patris fratris Hugonis divina miseratione abbatis monasterii S Martini predicti et ejus successorum pro sexaginta et decem libris turonensibus quas dictus abbas michi tradidit et deliberavit in pecunia numerata []