Charter Document - 02080082

Charter Document - 02080082


Charter Number: 02080082
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1272
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii S Martini Eduensis salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium desideriis favorem benevolum impertiri Ea propter dilecti in domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris romanis pontificibus sive per privilegia seu alias indulgentias vobis seu monasterio vestro concessas nec non libertates et exemptiones secularium exemptionum a regibus principibus et aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas sicut eas juste ac pacifice obtinetis vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Datum apud Urbem Veterem X kal septembris pontificatus nostri anno primo