Charter Document - 02080080

Charter Document - 02080080


Charter Number: 02080080
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos officialis Eduensis notum facimus quod Symoninus de Millere filius quondam domini Hugonis de Millercio recognovit se debere religiosis viris abbati et conventui S Martini Eduensis pro remedio anime Galteri de Muisse militis defuncti centum solidos turonenses annui redditus quos assignat super pratum quoddam suum situm super ripam Tarane juxta pratum Johannis de la Ruee vulgariter appellatum Broillium de Millereio et omnia prata que ibidem prope Broillium sita sunt que Laurendinus Lambertus Guillelmus filius Perraudini et Martinus de Millereyo Homines predicti Symonis tam ratione predictorum hominum quam uxorum eorumdem habent vel habere possunt qualibet ratione ab aqua Tarane versus Precharmoy et totum censum quem dominus Johannes de Edua miles debet dicto Symonino pro prato suo de Marmeot sito juxta Lepraelle et juxta astam Brunechot que omnia movent de feodo predicti abbatis et monasterii S Martini supradicti de quibus dictus Symoninus se devestit et investit dominum Johannem de Curia monachum S Martini Eduensis loco abbatis et conventus Datum et actum Edue anno Domini MCCLXX mense augusto