Charter Document - 02080078
Charter Number: | 02080078 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos officialis Eduensis notum facimus quod Hugo de Lucenai miles Galterus de Rovreto miles et Dannum uxor ipsius Galteri condam uxor Gerardi de Lucenai militis in perpetuum concesserunt abbati et ecclesie S Martini illud quod Hernardus de S Ferreolo miles et Bertholomeus de Lavevre et Hugueta uxor ejus tenebant ipsis in feodum apud Drocom tam in hominibus quam terris pratis censibus consumis [] recognoscentes quod omnia de Drocom que a dictis abbate et ecclesia tenere debebant in feodum Girardus de Lucenai miles defunctus pater dicti Hugonis de Lucenai militis quictaverat et concesserat in perpetuum abbati et ecclesie supradictis Datum Edue anno MCCLXVIII mense martio