Charter Document - 02080077

Charter Document - 02080077


Charter Number: 02080077
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1266
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Michaeli abbati et conventui monasterii S Martini Eduensis ordininis S Benedicti salutem et apostolicam benedictionem Affectu sunt admittenda benevolo preces devote petentium cum sic eis gratia favoris impenditur quod alieno juri nulla prorsus injuria irrogatur Exhibita nobis vestra petitio continebat quod licet apostolica sedes usum mitre et anuli cirothecarum sandaliorum tunice ac dalmatice quondam Guillelmo capellano sedis ejusdem abbati monasterii vestri ejusque successoribus in perpetuum duxerit concedendum quidam tamen asserunt tibi fili Michael qui in abbatem ipsius monasterii canonice ut dicitur es electus ac ad sacerdotium jam promotus et confirmationem electionis hujusmodi recepisti et aliis qui ad abbatiam dicti monasterii pro tempore fuerint etiam post confirmationem electionum suarum antequam benedictionis munus susceperitis mitra et anulo ac aliis premissis uti aliquatenus non licere quare vobis providere super hoc per dictam sedem suppliciter postulastis Nos itaque vestris supplicationibus inclinati quod premissis veris existentibus tu predicte abbas et successores tui quos ad prefati monasterii regimen per electiones canonicas contigerit evocari postquam electiones ipse rite fuerint confirmate etiamsi tibi et eis nondum extiterit predictum munus benedictionis impensum mitra et anulo aliisque predictis juxta tenorem hujusmodi concessionis per jam dictam sedem ut predicitur tibi et successoribus ipsis facte ita tamen quod iidem successores antequam susceperint presbyteratus ordinem sandaliis non utantur libere etiam tempore quo prefatum munus benedictionis recipietis uti potestis auctoritate presentium declaramus Nulli ergo omnino hominum [] III kal januarii pontificatus nostri anno secundo Datum Viterbii