Charter Document - 02080067

Charter Document - 02080067


Charter Number: 02080067
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1257
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilecto filio fratri H et S Sabine presbytero cardinali salutem et apostolicam benedictionem Causam que inter venerabilem fratrem nostrum episcopum ex parte una et dilectos filios abbatem et conventum monasterii S Martini Eduensis ordinis S Benedicti ex altera super subjectione et exemptione ipsius monasterii ac rebus aliis vertitur dilecto filio nostro J et sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali duximus committendam Cum autem sicut episcopus abbas et conventus predicti nobis exponere curaverunt tu ipsos pari zelo prosequens caritatis eos supersedere prosecutioni hujusmodi cause occasione tractande concordie per biennium et amplius procuraris et interim inter se diversos de concordia excogitare tractatus eedemque partes plenam de te ac indubitatam fiduciam habeant Quod per tue discretionis industriam inter se super premissis tuis studiis mediantibus interveniat bonum pacis nos ipsarum partium supplicationibus inclinati ordinandi statuendi ac disponendi inter ipsas super premissis que utilitati partium expedire videris plenam tibi auctoritate presentium concedimus potestatem Dat Viterbii XV kal julii pontificatus nostri anno tertio